PL 106, col. 77

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

Tunc non ceciderunt, quia qui primo non crediderunt,
in fine mundi credituri sunt.
Respondit Jesus: Dixi vobis quia ego sum; si ergo
me quaeritis, sinite hos abire: ut impleretur sermo quem
dixit: quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam [(Joan. XVIII)]
. Cum eos iterum interrogaret quem
quaererent: et illi dixissent: Jesum Nazarenum. Si
me, inquit, quaeritis, sinite hos abire. Potuit apostolos
permittere ire, quandiu Judaei cadentes in terra jacuerunt;
potuit et facere, ut cadentes non resurgerent:
sed haec verba ideo dixit, ne si illos non permitteret
se comprehendere, non fieret redemptio
humani generis, ad quam perficiendam venerat, et
si eis non diceret: Sinite hos abire, comprehenderent
simul et discipulos mortique traderent; quia ad hoc

fuerant praedestinati, ut per illos gentes crederent.
Sed et aliud potest intelligi his verbis Dominum significasse,
ac si aperte diceret eis: Sinite istos primum
ire, et praedicare gentibus, ut postquam intraverit
plenitudo gentium, tunc et vos convertamini
et salvi sitis, ut ex omnibus quos ei Deus Pater dedit
ut corpus ejus fierent, non perderet quemquam,
sed salvaret utrosque, scilicet Judaeos et gentes.
Qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens:
Quemcunque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, Et
confestim accedens ad Jesum, ut oscularetur eum,
dixit: Ave, Rabbi, et osculatus est eum; dixitque illi
Jesus: Amice, ad quid venisti? osculo Filium hominis
tradis? [(Matth. XXVI; Luc. XXII)]
. Quia nox erat,
ut scirent quem comprehenderent, dedit eis ille qui

eum cognoverat, signum osculi. Signum pacis fecit
signum belli. Quam multi hodie, fratres, labiis tangunt,
et mente longe sunt; ore pacem dant, et cor
eorum machinatur iniquia! Hic impletum est quod
Dominus per prophetam dixit: Populus hic labiis me
honorat, cor autem eorum longe est a me. Dixit ei Jesus: Amice, ad quid venisti?
Hoc illum nominat quod
esse, si vellet, potuerat; nam et ad alios discipulos
dixit: Jam non dicam vos servos, sed amicos.
Tunc accesserunt et manus injecerunt in Jesum,
et tenuerunt eum. Videntes hi qui circa ipsum erant
quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus
in gladio? Et ecce Simon Petrus habens gladium
eduxit eum, et percussit servum principis sacerdotum,
et amputavit auriculam ejus dexteram.

Erat autem nomen servi Malchus. Respondens autem
Jesus ait: Sinite usque huc, converte gladium tuum
in locum suum; omnes enim qui acceperint gladium,
gladio peribunt. An putas quia non possum rogare
Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam
duodecim legiones angelorum? Calicem quem dedit
mihi Pater, non bibam illum? quomodo ergo implebuntur
Scripturae? quia sic oportet fieri. Et cum tetigisset
auriculam hominis, sanavit eam [(Matth.
XXVI; Luc. XXII; Joan. XVIII)]
. Petrus et apostoli eo
carnali amore quo adhuc Dominum diligebant,
haec faciebant. Sed et hoc aliquid nobis ad intelligendum
significare potest: scilicet quia Petrus et
coapostoli ejus, cum, Judaeis nolentibus credere,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.