PL 106, col. 78

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

gentibus praedicassent, quasi auriculam dexteram,
id est spiritalem legis intelligentiam, abstulerunt,
ne audirent quod apostolus Paulus ait: Littera occidit.
Et haec omnia in figura contingebant illis, et
nescirent quod spiritus vivificat, et scripta sunt ad
nostram justificationem. Erat autem nomen servi
cujus auricula abscissa est, Malchus; hoc nomen
Latine rex interpretatur, quia scilicet regnum, quod
Judaei ante habuerunt, transiit ab eis, sicut ipse
Dominus: Auferetur a vobis, inquit, regnum Dei, et
tradetur genti facienti fructus ejus. Omnes, inquit,
qui gladium acceperint, gladio peribunt. Omnes qui
acceperint gladium illum, de quo Dominus dixit: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium,
scilicet
verbum dilectionis Dei; hoc qui acceperit, gladio

isto visibili peribit. Non enim praedicator utitur
gladio se in adversarium sanguinis effusione vindicans,
sed gladio, id est, verbo Dei, ipsi utendum
est ut videlicet eo defendat fideles et separet ab eis
infideles. Nam cum praedicanti Paulo verbum Dei
obstitisset Elimas magus quidam, dixit ei Paulus:
Inimice, fili diaboli, non desinis subvertere vias Domini
rectas? et nunc ecce manus Domini super te, et
eris caecus. Et ipse Petrus alio gladio usus est contra
Simonem Magum. Non enim, inquit, est tibi
pars, neque sors in sermone hoc, separans eum ab
eis quorum pars erat in sermone Evangelii. Tali
ergo gladio utendum est praedicatori fidei; nam illo
gladio visibili periit, cum opus praedicationis acciperet,
sicut et omnibus mundi negotiis moritur,

quando Christi solius servitio se dederit. An putas
quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit
mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum?
Non indigeo auxilio duodecim apostolorum; mea
est enim omnis terra et plenitudo ejus; nam legio
hominum antiqua consuetudine sex millia fuerunt,
duodecim ergo legiones septuaginta duo millia sunt,
et tot gentium linguae sunt. Utquid, inquit, mihi tale
vestrum auxilium, ut pro me pugnetis, qui si vellem
adunare omnes linguas gentium cum angelis, qui
singulis gentibus praesunt, potuissem? Quod et ipse
Dominus facturus est in die judicii, quando congregabuntur
ad eum omnes gentes et tribus et linguae.
Ac si diceret: Jam modo potuissem omnes ad me
congregare gentes, quod tamen non modo facio, sed

judicabor ego prius ab hominibus injuste, ut iterum
veniam ut judicem juste ego vivos et mortuos. Quomodo
ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet
fieri? Scripturae aliter impleri non poterant, nisi se
permitteret comprehendi, et flagellari, et occidi,
imo totius generis humani salus per ejus passionem
perficienda erat. Apprehendens autem Jesus auriculam,
sanavit eam. Cum apostoli ad praedicationem
irent gentium, tunc ablata est Judaeis auricula dextra,
id est illi homines qui dextrum intellectum sanctarum
Scripturarum habuerunt; cum vero intraverit
plenitudo gentium, tunc et ipsa auricula dextra
eis a Domino restituetur.
CAPUT X.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.