PL 106, col. 80

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

quia Ecclesia fidem et charitatem Christi imitabatur.
Sed de longe, quia Christus sine suo peccato
pro Ecclesia mortuus est, Ecclesia autem pro seipsa;
et longe interest utrum quis pro se moriatur, an pro
alio. Timuit adhuc Petrus homines, simul et amavit
Dominum; sed cum venit ei perfecta charitas, foras
misit timorem hominum, ut tantummodo amaret
Dominum, non autem timeret et minas et terrores.
Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis
et doctrina ejus. Respondit ei Jesus: Ego palam locutus
sum, et ego semper docui in synagoga et in templo,
quo omnes Judaei convenerant. Quid me interrogas?
interroga eos qui audierunt quid locutus sum
ipsis, ecce hi sciunt quae dixerim ego [(Joan. XVIII)]
.

Non ad hoc eum interrogabat ut veritatem disceret,
hanc enim antea saepius, si voluisset audire,
potuisset, sed ut insidiaretur ei, si forte potuisset
eum audire verbum aliquod dicentem contra Deum
aut contra Caesarem, ut eum reum mortis judicaret.
Haec cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit
alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici? Respondit
ei Jesus: Si male locutus sum, testimonium
perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis [(Joan. XVIII)]
? Dominus pontifici dixit: Quid me interrogas?
interroga eos qui audierunt, quia non erat
aptum, ut ab eo magisterium veritatis audiret, quem
vinctum tenebat; et pro hoc verbo dedit unus ministrorum
alapam Jesu. O nefanda manus, et mens

iniquorum, recte respondentem ferit! Ecce, fratres,
apparet quare Christus agnus dicitur, qui tollit peccata
mundi. Creator a creatura percutitur, et sustinet,
nihilque aliud nisi justitiae et modestiae verba
respondit. Si, inquit, male locutus sum, perhibe testimonium;
si autem bene, quid me caedis? In lege enim
eorum scriptum est: Innocentem et justum ne afflixeris.
Ante ergo debuit perhibere testimonium de
crimine, et tunc ferire; sed ille non solum non crimen
probavit, quod in Domino invenire non potuit,
sed etiam pro veritatis verbis percutiebat. O mira et
ineffabilis patientia! Ille cujus manus fecerunt nos
et plasmaverunt, qui terram pugillo continet, et coelum
palma ponderat, sustinuit se caedi a servo pontificis
Judaeorum! Implevit quod ante discipulis praecepit:
Si quis,
inquit, te percusserit in dexteram maxillam,
praebe ei et alteram. Praebuit enim cum dixit:
Si male locutus sum, perhibe testimonium, et percute,
si crimen invenias.
CAPUT XI.
Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem,
ubi erant scribae, et ubi seniores convenerant.
Principes autem sacerdotum et omne consilium quaerebant
falsum testimonium contra Jesum, ut eum
morti traderent; multi enim falsum testimonium dicebant
adversus eum, et convenientia testimonia non
erant [(Joan. XVIII; Marc. XIV)]
. Falsum quaerebant
testimonium, quo reus mortis inveniretur, non enim
verum potuerant invenire: nam quomodo invenirent

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.