PL 106, col. 81

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

verum in eo crimen, qui yenit sine peccato, ut
mundi tolleret peccata? Illi quaerebant falsa testimonia
ad eum puniendum; sed, sicut Salomon ait: Falsus testis non erit impunitus. Et non erant,
inquit, convenientia testimonia eorum,
quia falsitas in
seipsa solet esse divisa.
Et cum multi falsi testes accessissent, novissime
venerunt duo falsi testes, et dixerunt: Nos audivimus
eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu
factum, et post triduum aliud non manu factum aedificabo.
Et non erat conveniens testimonium eorum. Et
exsurgens princeps sacerdotum in medium, interrogabat
eum dicens: Nihil respondes ad ea quae tibi
objiciuntur ab his? Jesus tacebat. Et princeps sacerdotum
rursus interrogabat eum dicens: Adjuro te per

Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius
Dei? Dixit illi Jesus: Tu dixisti; verumtamen dico
vobis: Ego sum, et videbitis amodo Filium hominis
sedentem a dextris virtutis, et venientem in nubibus
coeli. Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua
dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus?
Ecce nunc audistis blasphemiam, quid vobis videtur?
Et omnes condemnaverunt eum reum esse mortis [(Matth. XXVI; Marc. XIV)]
. Novissime, inquit, venerunt
duo falsi testes. Falsi testes fuerunt, qui hoc
dixerunt, quod Dominum non audierant dicentem;
dixit enim Dominus: Solvite templum hoc. Illi referebant
eum dixisse: Ego dissolvam templum hoc.
Sed Dominus quod futurum erat praedixit. Illi autem
contra eum falsum dicunt testimonium. Dominus

dixit Judaeis: Vos solvite templum hoc, quia Judaei
occisuri erant Dominum, et post triduum, inquit, excitabo illud,
non, sicut falsi testes dixerunt: reaedificabo.
Ille autem hoc dicebat de corpore suo,
quod, sicut dixi, Judaei occisuri erant, et hoc ille
tertia die excitavit. Et princeps sacerdotum ait illi: Nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur?
Jesus autem tacebat; sciebat namque Dominus quod
haec insidiando interrogabat princeps sacerdotum,
ut posset illum accusare; ideoque ei non respondit:
ad quid enim ei responderet, quem non crediturum
sciebat? Ait autem princeps sacerdotum: Adjuro te
per Deum vivum. Adhuc, ut supra dixi, ut ab eo
exigeret verbum aliquod, quo eum accusare posset,
et morti adjudicare. Sed ipse Dominus tunc ei respondit,

et dixit: Amodo videbitis Filium hominis sedentem
a dextris virtutis. Praedixit Dominus suum
judicium futurum, qua judicaturus est genus humanum;
ac si diceret: Jam quia me adjurasti per illud
magnum nomen Patris mei, dico tibi quod, velis
nolis, futurum est; visurus enim es eum, quem
modo ligatum injuste judicas, sedentem a dextris
Patris, et venientem ad judicandum juste qui modo
a te injuste judicatur. Tunc princeps sacerdotum
scidit vestimenta sua. Moris est Judaeorum ut cum
aliquod verbum audierint contra Deum, scindant
vestimenta sua, non ferentes blasphemiam. Putavit
autem tunc Dominum contra Deum locutum, cum
se sedentem a dextris virtutis Dei videndum dixisset:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.