PL 106, col. 83

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

quid possit humana fragilitas si non Dei dono sublevatur.
Nam qui tunc timidus et fragilis verba vilis
ancillae expavit, postea Neronis imperatoris totius
mundi tunc imperium tenentis minas et verba contempsit,
habens plenam Spiritus sancti gratiam, quae
eum intus accensum non sinebat frigore infidelitatis
tentari, sicut modo in Evangelio audivistis, quod
stans calefaciebat se, quia frigus erat. Vere enim
tunc jam in eo impletum est quod Dominus antea
futurum praedixerat, quia, abundante iniquitate, refrigescet
charitas. Sed qui permissus est ut caderet,
statim Deo miserante erectus est; nam cum tertio
negasset Petrus, respexit eum Dominus, et recordatus
est verbi ejus quo ei praedixerat casum. Et egressus,
inquit, foras, flevit amare. Delevit flendo quod

commisit in se praesumendo. Statim, inquit, gallus
cantavit. Postquam enim aliquis peccaverit, necesse
est ut statim verbo praedicatoris, quasi galli cantantis
voce, ad poenitentiam provocetur; gallus enim
cantans vicinam lucem praenuntiat, et praedicator
per poenitentiam ad lucem misericordiae Dei reditum
paratum esse praedicare debet. Sciendum autem vobis
est, fratres, propter hoc quod ille qui Petrum
arguebat dixit: Nam loquela manifestum te facit,
non alterius sermonis esse Petrum credendum, quam
caeteros Judaeos, sed, ut ipsi scitis, unaquaeque
provincia et regio aliquid proprium habet quod loquitur,
quasi nativum tenet, et inde conjici solet de
qua provincia vel regione sit qui loquitur. Nam et
Jesum Galilaeum vel Nazarenum dixerunt, quia ibi a

parentibus nutritus erat pro timore regis Herodis et
Archelai filii ejus; Nazareth enim civitas in Galilaea
est; natus autem in Bethlehem secundum vaticinia
prophetarum, quia et ipsi parentes de domo et familia
David erant, cujus progenies et nativitas in Bethlehem
fuit. Ergo, fratres, qui negantem principem
apostolorum Petrum audivimus, audiamus et agamus
quod ipse post negationem fecit. Flevit enim amare;
nam si flemus et non amare, non est adhuc plena
poenitentia; sed amarescant nobis peccata quae fecimus,
et fugiamus ea, quia amara sunt. Et si sic
agimus, aderit et nobis Dominus, sicut et ei adfuit,
et restituet nos in id quod fuimus, cum bene nobis
fuisset.
CAPUT XIII.
Mane autem facto consilium inierunt omnes principes
sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, et
duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es
Christus, dic nobis, ut eum morti traderent. Et ait
illis Jesus: Si vobis dixero, non credetis mihi; si autem
interrogavero, non respondebilis mihi, neque dimittetis.
Exsurgens autem omnis multitudo eorum,
vinctum eum adduxerunt et tradiderunt Pontio Pilato
praesidi. Ipsi autem non introierunt in praetorium, ne
contaminarentur, sed manducarent Pascha [(Matth.
XXVII; Luc. XXII; Joan. XVIII)]
. Impletum est quod
Dominus praedixerat: Oportet, inquit [ Filium hominis],
ire Hierosolymam, et multa pati a senioribus, et
scribis, et principibus sacerdotum, et postea tradetur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.