PL 106, col. 84

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

gentibus ad deludendum, et flagellandum, et crucifigendum.
Sed et ipsi Judaei, et gentes malo animo
ista fecissent, Dei tamen dispensatione actum est,
scilicet ut hoc designarent quod primi praedicatores
ex Judaeis tradituri essent fidem Christi gentibus, et
ibi exaltanda esset gloria ejus super omnem terram. Ipsi autem,
inquit, non introierunt in praetorium, ut
non contaminarentur. Videbatur eis contaminatio, si
in una domo cum gentibus essent, et non videbant
majorem in se contaminationem, quod iniqua cogitatione
pleni consilium inierunt quomodo Jesum
morti traderent, et hoc per falsorum testimonium
testium. Nam et hoc Dominus de eis ante praedixit: Calicem,
inquit, exspuentes, camelum autem glutientes.
Et hoc illi egerunt, cum parvam illam vel nullam

contaminationem vitassent, et magnum crimen
homicidii incurrebant.
Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus
esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos
principibus sacerdotum et senioribus, dicens: Peccavi
tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid
ad nos? tu videris. Et projectis argenteis in templo
recessit, et abiens laqueo se suspendit [(Matth. XXVII)]
.
Infructuosa quidem haec Judae poenitentia fuit, sed
ad hoc ideo actum est ut inexcusabiles Judaei fierent,
quibus ab ipso traditore Juda dictum est, Dominum
innocentem, et sanguinem ejus injuste effusum. Et
abiens, inquit, laqueo se suspendit. Non enim dignus
erat ut vel coelum tangeret moriens, vel terram; sed
inter utraque periit, qui utrorumque Dominum ad

mortem tradidit. Sperabat tamen ipse miser proditor
quod flagellatum Dominum dimissuri essent; sed
cum eum jam gentibus traditum videret, intellexit
eum morte damnandum: moris enim erat Judaeorum
ut quemcunque mortis reum invenissent, praesidi
eum puniendum traderent.
Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt:
Non licet mittere eos in corbanan [Vulg., corbonam], quia pretium sanguinis est. Consilio autem
inito, emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum;
propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach
[Vulg., Haceldama], hoc est ager sanguinis,
usque in hodiernum diem. Tunc impletum est quod
dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt
triginta argenteos pretium appretiati, quem

appretiaverunt a filiis Israel, et dederunt eos in
agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. [(Matth.
XXVII)]
. Corbanan Hebraice, quasi donarium Latine
potest dici, ubi dona quae Deo offerebantur, a populo
mittebantur. Mala hoc voluntate egerunt Judaei,
sed nolentibus illis nobis hoc factum illorum prophetia
fuit; nam pretio sanguinis Christi comparatus
est nobis ager, id est, Ecclesia, in qua morientes
peccatis in baptismo sepelimur, ut viventes justitiae
requiescamus in ea. Ecclesia autem ager est figuli,
id est Domini, qui finxit primum hominem de limo
terrae.
Exivit igitur Pilatus de praetorio ad Judaeos foras,
et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.