PL 107, col. 420

De clericorum institutione (Rabanus Maurus), J. P. Migne · Liber de oblatione puerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

daret, quantomagis orare debet, ut tale
munus accipiat, qui pro aeterna hominum salute in
doctrina et verbo laborat. Illi vero qui ea dicturi
sunt quae ab aliis acceperunt, et antequam accipiant,
orent pro ipsis a quibus accipiunt, ut eis detur quod
per eos accipere volunt; et cum acceperint, orent
ut bene et ipsi proferant, et illi ad quos proferant
sumant; et prospero exitu dictionis, eidem gratias
agant, a quo id se accepisse non dubitant: ut qui
gloriatur, in illo glorietur in cujus manu sunt et nos,
et sermones nostri.

Nec recolunt id Apostoli, quo ait: « Sive servi,
sive liberi, omnes unum sumus in Christo. » Et idem:
« Qui enim, inquit, liber vocatus est, servus est
Christi; » et: « Qui servus vocatus est, libertus
est Domini. » Maxime cum et hoc pro magno honore
sancti Patres habuere, quod servi Dei nuncuparentur.
Unde et Abraham, Isaac et Jacob servi Dei excelsi
appellati sunt. Hinc et Moyses et prophetae,
hinc Job et David servorum Dei nomine nobiliter adnotati
sunt, cum ipse Dominus ad Satan ait: « Nunquid
considerasti servum meum Job, quod non sit
ei similis in terra? » et de David: « Inveni, inquit,
David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. »
Sed ad haec forsitan isti novorum dogmatum institutores
respondent, non se contradicere quin omne

genus humanum divinae servituti obnoxium sit, sed
non velle quod ad monasticam disciplinam et ad regularem
ordinem sequendum aliquis filium suum
tradat. Quasi in eo immunes sint quod non generi,
sed speciei derogent, cum species ad genus. referatur,
nec genus sine specierum diversitate consistere
possit. Quis unquam haereticorum vel schismaticorum
fuit, qui universam religionem Christianam
penitus abjiceret atque denegaret? hoc enim proprie
infidelium est; sed quia veris falsa permiscebant,
et regulam veritatis per omnia sequi nolebant, extorres
facti sanctae Ecclesiae, communione penitus
privati sunt. Nam in Evangelio Dominus ait: « Qui
solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit
sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum. »

Unde Jacobus apostolus ait: « Qui in uno offendit,
factus est omnium reus. » Hinc et Paulus ait:
« Modicum fermentum totam massam corrumpit. »
Hinc et Joannes dicit: « Ex nobis exierunt, sed

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.