PL 107, col. 419
De clericorum institutione (Rabanus Maurus), J. P. Migne · Liber de oblatione puerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne
non esse praecipiendum quid vel quemadmodum do
ceant, si doctores efficit Spiritus sanctus, potest di
cere nec orandum esse nobis quod Dominus ait. Scit Pater vester quid vobis necessarium sit, priusquam
petatis ab eo
[(Matth. V)]
. Sive autem apud populum
vel apud quoslibet jamjamque dicturus, sive
quod apud populum dicendum vel ab eis qui voluerint
aut potuerint legendum, est dictaturus, oret ut
Deus sermonem bonum det in os ejus. Si enim regina
oravit Esther pro suae gentis temporali salute locutura
apud regem, ut in os ejus Deus congruum sermonem
INCIPIT OPUSCULUM RABANI MAURI CONTRA EOS
QUI REPUGNANT INSTITUTIS B. P. BENEDICTI.
Si quis Scripturam sacram, quam per homines
probos divinitus inspiratos superna sapientia humano
generi contulerat, inspexerit, non aliud eam quam
destructionem infidelitatis atque cupiditatis, et aedificationem
fidei ac charitatis nobiscum agere reperiet:
ut abrenuntiantes diabolo, et pompis atque
operibus ejus, per fidem, spem et charitatem, uni
Deo Patri, et Filio, et Spiritui sancto fideliter serviamus.
Unde mirandi, imo miserandi sunt illi qui,
hoc negligentes quod in infantia professi sunt, et
quod in primordio vitae suae abdicaverunt, quasi eminentioris
ac majoris dignitatis sit, ei praeponunt.
Sunt ergo quidam qui a cunabulis suis sacras litteras
didicerunt, et sanctae Ecclesiae nutrimento tandiu
aliti sunt, quousque satis edueati in sublime sacrorum
ordinum proveherentur. Sed ingrati tanto munere,
contraria orthodoxorum Patrum fidei sentiunt,
ac matrem universorum fidelium telis iniquitatis suae
quotidie impugnant; cum hoc quasi probum fingunt,
atque pro vero quibusque commendare satagunt,
quod nec patriarchae, neque prophetae in Veteri
Testamento unquam habuerunt, nec apostoli
atque evangelistae in Novo fieri omnino consuerunt.
Unde dementia eorum omnibus nota fiet, quando nec
prioribus, nec sequentibus veris Dei cultoribus in
ulla parte concordant.
Aiunt enim pompatice pravorum dogmatum impudentes
artifices, quod non liceat parentibus filios
parvulos ad Dei servitium tradere, nec convenire
homini libero ingenuum filium servum facere, humanam
legem Deo imponere, voluntates ac dominationem
omnem humanis sanctionibus subjicere conantes.