PL 107, col. 425

Liber de oblatione puerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

cum eum secundum sanctae Regulae instituta
omnibus mundanis curis negotiisque, atque possessionibus
exutum, soli Deo ad serviendum manci
pare decreverit? Aliud est enim ab aequali aequalem
tradi, et aliud a majore minorem alicui subjici.
Inter aequales enim saepe contradictio oritur,
ne una pars alteram superet, aut servire cogatur:
sed inter majorem et minorem nulla ratio existit,
quod junior majoris imperio omnino se non subjiciat.
Si enim imperium Domini et in majoribus, et in minoribus
justum est: cur non cessant vani murmuratores
isti, et iniquarum compositores querelarum
legibus Dei detrahere; atque contra illum loqui nequitiam,
qui coelum et terram, et omnia quae in
eis sunt creavit, regit, et secundum suam voluntatem
disponit? maxime cum per Psalmistam increpando

tales Spiritus sanctus ita loquatur, dicens:
« Nolite extollere in altum cornu vestrum, et nolite
loqui adversus Deum iniquitatem: quia neque ab
oriente, neque a desertis montibus, quoniam Deus
judex est. » Meminerintque illius sententiae, quam
Judas apostolus in sua Epistola protulit dicens:
« Subintroierunt quidam homines, qui olim praescripti
sunt in hoc judicium, impii, Dei nostri gratiam
transferentes in luxuriam, et solum dominatorem
Dominum nostrum Jesum Christum negantes. »
Quibus et paulo post in eadem Epistola comminando
subjungens ait: « Vae illis qui via Cain abierunt,
et errore Balaam effusi sunt, et contradictione
Core perierunt: hi sunt in epulis suis maculae,

convivantes sine timore, semetipsos pascentes; nubes
sine aqua, quae a ventis circumferuntur: arbores
autumnales, infructuosae, bis mortuae, eradicatae:
fluctus feri maris, et despumantes suas confusiones:
sidera errantia, quibus procella tenebrarum
in aeternum servata est. » Via Cain abeunt, qui
propter invidiam meliorum, nomen sibi doctorum,
quo honorificantur, assumunt. Errore Balaam pereunt,
qui, amore terrestrium commodorum, veritatem,
quam ipsi norunt, impugnant. Contradictione
Core, qui vivus ad inferna descendit, intereunt,
quicunque appetitu indebiti primatus sese ab unitate
sanctae Ecclesiae secernunt, scientesque et praevidentes,
quantum mali gerant scelerum, tamen ad
tartara descendunt. Et quidem Cain de fratricidio

cogitantem Dominus corripuit, sed eum invidia salvari
non sivit. Balaam adversus Dei populum iter
agentem Dominus vetuit: sed amor pecuniae, ne
obtemperaret, obstitit. Core superbientem Moyses
Domino in se loquente lenire curavit; sed eum elatio,
quae fervebat, insanabilem reddidit. Sic profecto,
sic faciunt haeretici, qui ad increpationem sanctae
Ecclesiae emendari despiciunt; quin potius fratres
gladio malae doctrinae, sicut Cain, interficere; malo
consilio decipere, sicut Balaam; contra doctores catholicos
se erigere, sicut Core, ad suam ipsorum
perditionem contendunt.
Haec de illis patribus quos Pentateuchus Moysi
copiose enumerat, ad comprobandam ratam et legitimam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.