PL 107, col. 426

Liber de oblatione puerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

esse oblationem parentum in filiis suis,
pauca de pluribus commemorasse sufficiat: nunc ea
quae de Judicum atque Regum temporibus menti
occurrunt, ad confirmandam eamdem rem, stylo
proferamus. Legitur in libro Judicum quod Jephte
Galaadites, vir fortissimus, cum bellum contra Ammonitas
agere disposuisset, ut erueret Israel de
manu eorum, facto super se spiritu Dei, votum voverit
Domino, dicens: « Si tradideris filios Ammon
in manus meas, quicunque fuerit primus egressus
de foribus domus meae, mihique occurrerit revertenti
cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum
offeram Domino. Transivitque Jephte ad filios Ammon,
ut pugnaret contra eos, quos tradidit Dominus
in manus ejus. Percussitque ab Aner, usque
dum venias in Mennith, viginti civitates, et usque

ad Abel, quae est vineis consita, plaga magna nimis.
Humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel. Revertenti
autem Jephte in Maspha domum suam,
occurrit unigenita filia cum tympanis et choris:
non enim habebat alios liberos. Qua visa scidit vestimenta
sua, et ait: Heu, filia mi! decepisti me,
et ipsa decepta es. Aperui enim os meum ad Dominum,
et aliud facere non potero. Cui illa respondit:
Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac
mihi quodcunque pollicitus es, concessa tibi ultione
atque victoria de hostibus tuis. Dixitque ad patrem:
Hoc solum mihi praesta, quod te deprecor: dimitte
me, ut duobus mensibus circumeam montes, et
plangam virginitatem meam cum sodalibus. Cui ille

respondit: Vade. Et dimisit eam duobus mensibus;
cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat
virginitatem suam in montibus. Expletisque duobus
mensibus reversa est ad patrem, et fecit ei sicut
voverat, quae ignorabat virum. » Ad haec quid respondent
isti amici mei, quorum sermo totus versus
est in suggillationem ordinis nostri? Quis ergo tam
stultus et tam perversus est, ut hunc Jephte sacrilegum
esse dicat, pro eo quod filiam propter votum
quod Deo vovit, obtulerit? cum Scriptura dicat hoc
eum fecisse facto super eum spiritu Dei; maxime
cum Paulus apostolus in Epistola quam ad Hebraeos
scripsit eum in catalogo sanctorum enumeret. Si
enim patribus illius temporis licuit per ferrum filium
aut filiam Deo offerre, cur non modo licet istius aevi

hominibus sobolem suam Deo spiritualiter consecrare,
et exhibere hostiam vivam, sanctam, Deo
placentem, rationabiliter in obsequium Christi? Si
autem Abrahae oblatio placuit Deo, et Jephte factum
meritum sanctitatis illi acquisivit, cur non multo
magis spiritualis oblatio per evangelicam doctrinam
instituta Deo placere credenda est? cum de Abraham
Jacobus apostolus testatus sit dicens: « Abraham
pater noster, nonne ex operibus justificatus est,
offerens Isaac filium suum super altare. » Vides
quoniam fides cooperabatur operibus illius. Ex operibus
enim illius fides consummata est, et suppleta
est Scriptura dicens: « Credidit Abraham Deo, et
reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.