PL 107, col. 428

Liber de oblatione puerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

ita hic et haec mulier sancta atque prophetissa
filium suum infantulum cum oblatione farinae et
caeteris speciebus quae in libro Regum commemorantur,
coram Heli sacerdote in tabernaculo Domino
solemniter offerebat. Utrum Annam proterviae spiritu
incitatam hoc egisse arbitrentur quae, quasi
propriae potestatis esset, sine viri consilio seu praecepto
ante conceptum pueri primitus Deo votum vovit?
Deinde post nativitatem ejus, licet cum viri sui
consensu, tamen ipsa eum Domino fiducialiter obtulit,
atque Heli sacerdoti ibidem totum ordinem voti
sui diligenter exposuit. Quis autem audet dicere
Dominum iniquum esse, qui huic mulieri, ob fidei
meritum et magnae devotionis effectum, gratiam
Spiritus sancti sui tribuit? Si enim hujus oblationis

displicuisset factum, nequaquam post perpetratam
oblationem Spiritus sancti illi impenderet donum,
unde potuisset de futuro sacramento adventus Christi,
et de mutatione veteris sacerdotii, legisque pristinae,
nec non et de abjectione plebis incredulae, atque
convocatione gentium ad fidem prophetare.
Postquam enim parentes beati Samuelis adoraverunt
Dominum in Sylo, oravit Anna, et ait: « Exsultavit
cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum
in Deo meo, » etc. E contrario vero, si mundana lex
tantum dominari deberet in cultu divino, quod nulli
eam transgredi liceret in Christi officio: auctor totius
boni et justitiae observantissimus custos, de quo
scriptum est: « Justus Dominus, et justitiam dilexit,
aequitatem colit vultus ejus » , quomodo id non suo

testimonio comprobaret, atque omnibus manifestum
judicium suae voluntatis praeberet? Idcirco cessent
aliquando vaniloqui isti et detractores religioni
Christianae detrahere, ac gratiam Christi, quae in
diversis donis sanctae matri distributa est Ecclesiae,
dente venenoso lacerare: quia « disperdet Dominus, » Scriptura teste, « universa labia dolosa, et
linguam magniloquam. »
Sed quia in Veteri Testamento plurima hujuscemodi
possunt inveniri exempla, et in Novo similiter
hujuscemodi rationis non pauca exstant testimonia:
ne ultra modum oratio progrediatur, veteris omissis,
de Novo exempla proferamus. Narrat enim sanctum
Evangelium quod parentes Salvatoris puerum Jesum
cum oblatione secundum legem sibi decretam in

templo sisterent Domino, ut dator legis suo exemplo
eam comprobaret atque confirmaret, ostenderetque
omnino sibi non displicere in ecclesia sua oblationem
et devotionem fidelium. Si enim Jesus a parentibus
ad templum deferri voluit, ibique offerri
pro se hostiam Deo, quis est qui parentum oblationem
in filiis suis reprehendere praesumat, et prohibere
quod non exhibeant eos hostiam viventem Deo?
nam fides non solum oblatorum, sed etiam offerentium,
Scriptura teste, Deo acceptabilis erat. Unde
et in sancta Ecclesia per parentum fidem atque
professionem conficitur baptisma parvulorum. Offerebant
Jesu paralyticum alii, « quorum fidem ut vidit,
dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.