PL 107, col. 429
Liber de oblatione puerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne
peccata tua. Surge, et tolle lectum tuum, et vade
in domum tuam. » Centurionis fides impetravit salutem
servo; et reguli filius, credente patre sermonibus
Jesu, ad pristinam sanitatem reversus est.
Archisynagogi filiam, rogante eo, a mortuis Dominus
suscitavit, et Petri socrum postulatus idem Dominus
a febribus liberavit. Cognito adventu Jesu in
terra Genesar, viri loci illius miserunt in omnem
regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes,
et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus
tangerent: et quicunque tetigerunt, salvi facti sunt.
Mulier Chananaea pro filia rogat daemoniaca, et salutem
illi a Domino meruit. Offerebant Jesu parvulos,
ut tangeret eos: discipuli autem comminabantur
offerentibus, quos, cum vidisset, indigne tulit, et ait
illis: « Sinite parvulos venire ad me, et nolite prohibere
eos: talium est enim regnum coelorum. Amen
dico vobis, qui non receperit regnum Dei sicut puer,
non intrabit in illud. Et complexans eos, et imponens
manus super illos, benedicebat eos. » Audiant
haec qui oblationi detrahunt parvulorum, et intelligant
conatum suum ad iniquitatem tendere, frustraque
se niti in objectione aetatis parvae, quasi non
liceat parentibus filios suos infantes offerre Deo,
ejusque servitio illos mancipare. Si enim ipsa Veritas
carnales adhuc discipulos, et nondum passione
sua atque resurrectione nec non et adventu Spiritus
sancti illuminatos atque confortatos, comminantes
offerentibus parvulos indigne tulit, quid putant isti
se promereri qui dilatata per orbem Ecclesia, et
manifestata ubique veritate, adhuc obcaecato corde
per cupiditatem terrenam, contraria fidei catholicae
sentiunt, atque sectas novas, appropinquante fine
mundi, in Ecclesiam introducunt? Etenim, dum debuerant
magistri esse propter tempus, rursus indigent
ut doceantur quae sint elementa exordii sermonum
Dei. Quare non pertimescunt Pauli sententiam
dicentis: « Irritam quis faciens legem Moysi, sine
ulla miseratione duobus vel tribus moritur testibus:
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui
Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti
pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui
gratiae contumeliam fecerit? scimus enim, qui
dixit: Mihi vindictam, et ego reddam. Et iterum:
quia judicabit Dominus populum suum: horrendum
est incidere in manus Dei viventis. » Bonorum enim
doctorum semper mos fuit verbis atque exemplis Deo
populum lucrifacere, et studere a regno diaboli
quoscunque eripere, atque ad servitium Dei convertere.
Unde gentium doctor Corinthiis ait: « Cum
liber essem ex omnibus, omnium me servum feci,
ut plures lucrifacerem: factus sum infirmis infirmus,
ut infirmos lucrifacerem; omnibus omnia factus
sum, ut omnes salvos facerem. Omnia autem
facio propter Evangelium, ut particeps ejus efficiar. »
Et item: « In omnibus, » inquit, « tribulationem
patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non
destituimur: persecutionem patimur, sed non derelinquimur:
dejicimur, sed non perimus: semper