PL 107, col. 430

Liber de oblatione puerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes,
ut et vita Jesu in corporibus nostris manifestetur. »
Et alibi: « Omnia autem sustineo propter
electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in
Christo Jesu in gloria coelesti. » Hinc est quod plurimi
per gratiam Dei, et per bonorum studium
magistrorum, tam ex Judaeis quam etiam ex gentibus,
converterentur ad fidem Christi: sicut in Actibus
apostolorum legitur, quod praedicante Petro una
die appositae sint ad numerum credentium animae
circiter tria millia. « Verbum enim Domini crescebat,
et multiplicabatur numerus dicipulorum in Jerusalem
valde. » Multa etiam turba sacerdotum obediebat
fidei. Similiter Paulo et Barnaba praedicantibus
in Antiochia, multus numerus credentium conversus

ad Dominum est, ita ut cognominarentur primum
Antiochiae discipuli, Christiani. Crispus archisynagogus
credidit Domino cum omni domo sua, et
multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur.
Unde idem apostolus Paulus gloriatur
quod ab Jerusalem usque ad Illyricum repleverit
Evangelium suum. E contrario vero, quidam nunc
intendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum
in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam
habentes suam conscientiam, prohibent discedere
quosdam a saeculari pompa, a cupiditate
terrena, et se sociari contemptoribus mundi, servientibus
Deo sub disciplina regulari. Videant hi,
ne forte ad ipsos respiciat illa Dominica sententia,
qua in Evangelio ad Pharisaeos et legisperitos ipsa

Veritas ait: « Vae vobis Pharisaeis, qui diligitis primas
cathedras in synagogis, et salutationes in foro;
vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non parent,
et homines ambulantes supra, nesciunt. » Et item:
« Vae vobis, inquit, legisperitis, qui habetis clavem
scientiae: ipsi non introistis, et eos qui introibant,
prohibuistis. » Hinc Petrus in Epistola sua scripsit,
dicens: « Novit Deus pios de tentatione eripere, iniquos
vero in diem judicii cruciandos reservare;
magis autem eos qui post carnem alteram in concupiscentiam
immunditiae ambulant, dominationemque
contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non
metuunt facere, blasphemantes, deliciis suis affluentes,
in conviviis suis luxuriantes, pellicentes animas
instabiles, cor exercitatum avaritia habentes: maledictionis

filii, derelinquentes viam rectam, erraverunt;
secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem
iniquitatis amavit, correptionem vero habuit suae
vesaniae, subjugale mutum in hominis voce loquens
prohibuit prophetae insipientiam. Hi sunt fontes sine
aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo
tenebrarum reservatur: superbia enim vanitatis loquentes
pellicent in desideriis carnis luxuriae eos,
qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur,
libertatem illis permittentes, cum ipsi servi sint
corruptionis: a quo quis enim superatus est, hujus
et servus est. Si enim refugientes coinquinationes
mundi, in cognitionem Domini nostri et Salvatoris
Jesu Christi, his rursus impliciti superantur, facta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.