PL 107, col. 431

Liber de oblatione puerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim
erat illis non agnoscere viam justitiae, quam post
agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum
est, sancto mandato. »
Haec quidem cum auribus corporis percipiantur,
nec aures interiores, quas Salvator in Evangelio requirit,
dicens: « Qui habet aures audiendi audiat, »
apponunt, ut intelligant quoniam qui talia agunt,
digni sunt morte: non solum qui faciunt; sed etiam
qui consentiunt facientibus, prava intentione decertant,
quomodo minuant, aut funditus evertant monasticam
conversationem. Cum enim audierint regularem
oblationem in pueris minoris aetatis, testibus
idoneis confirmari debere: quia aperte contraire
atque resistere veritati non audent; ex obliquo quaerunt

quomodo id, quod perversa mente tractant, hoc
actu nefando perficiant: subtiliter argumentantur,
atque hoc in commentum erroris sui assumunt, quo
facilius possint sibi obsequentes atque obedientes deludere:
quod non liceat cuilibet testes citare ad confirmandam
veritatem religionis Christianae, nisi de
propria sua gente: verbi gratia, dicunt quod super
Saxonem nullus de Francorum aut Romanorum, aut
ex alia qualibet gente, licet inter suos nobilis natu
atque honestus conversatione habeatur, nisi Saxo
testis esse possit. Hoc enim, aiunt, legem gentis suae
pati non posse, ut alterius gentis homo in testimonium
citetur ad infringendam legem libertatis suae.
Quasi illi libertatem ac nobilitatem generis sui perdant
qui servitium Christi profitentur, cum magis

illi liberi sint qui uni Deo, quam qui diversis vitiis
atque peccatis, servire probantur. Hanc profecto non
ob aliud argumentationem igitur fingunt, quam ut
monasticam conversationem ac regularem disciplinam
in odium hominibus vertant, dicentes eos servos
fieri qui monachi fiunt; et non intelligunt se
contra Dominum pugnare qui ejus devotionem servitii
dicunt pensum esse naturae, cum nulla sit melior
majorque potestas quam servire Deo, cui bene
servit amor. Si veritas a testibus expetenda est, fides
et probitas testium requirenda sunt. Et quomodo
inveniuntur testes idonei, nisi haec consideratio
apud eligentem fiat, ut non solum nobilitas generis,
sed etiam constantia mentis in eis approbetur? sic
enim ab initio testes a prudentibus hominibus exquirebantur,
prae quibus placuit ante omnia inventio

veritatis, et non fictio falsitatis. Si autem personarum
acceptio, et qualitas gentium a quolibet consideranda
est; et testes approbandi, ut non alios quisque
testes recipiat, nisi suae gentis homines, quomodo
gentes natura Judaeorum testimonium, qui non
fuerunt religione et natione sibi consimiles, in fide
Christi receperunt? Apostoli enim et prophetae omnes
ex Judaeis fuerunt. Aut quomodo Judaei gentium
testificationem recipere voluerunt, qui non fuerunt
illis ritu ac dignitate coaequales? Lucas enim evangelista
Antiochenus, arte medicus, Syrus fuit, ut
scribitur, natione, et magis ex auditu quam ex visu
suum conscripsit Evangelium: quod tamen ex Judaeis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.