PL 107, col. 432

Liber de oblatione puerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

et ex gentibus quoque credentibus aequaliter recipiunt,
et in numero quatuor Evangeliorum ascribunt.
Deus enim personam hominis non accipit, sed in
omni gente et conditione qui timet Dominum et operatur
justitiam acceptus est illi.
Haec vero cum se ita habeant, quae ratio est secundum
Deum, aut secundum homines, ut qui inferiores
sunt virtute et dignitate, superiores sibi et eminentiores
spernant, et quasi indignos omni honore respuentes
abjiciant, quibus subjici oportebat? Quis enim
ignorat sub hac plaga mundi habitans, Francos ante
Saxones in Christi fide atque religione fuisse, quos ipsi
postmodum suae dominationi subegerunt armis, atque
superiores effecti, dominorum ritu, imo magis paterno
affectu, ab idolorum cultu abstrahentes, ad fidem

Christi converterunt? Sed nunc a quibusdam primatibus
de ipsa gente secundum carnem editis ingrate
spernuntur, ac contra jus coeli contraque jus fori,
ne testes esse veritatis valeant, indigne abjiciuntur:
cum hoc nec ratio humana, neque divina id fieri de
bere ullo modo dictet, nec talis ordo unquam in orbe
triquadro fuerit. Narrant enim historiae totam Asiam,
sub centum viginti satrapis constitutam, legibus
Persarum obedisse. Sic etiam Romanorum dominationi
omnes gentes censu ac sensu secundum sancita
imperatorum per diversas provincias suis temporibus
subjectas esse, civemque Romanum ascribi pro
magna dignitate ac veneratione apud omnes nationes
haberi. Sed non mirum quod isti, qui legibus divinis
contraria sentiunt, foedera pacti humani rite non

servent; errantes enim, et in errorem mittentes,
apud Deum culpabiles et apud homines vituperabiles
fiunt. Denique veritas, quae ubique regnat, omnia
vincit; licet multos inimicos habeat, ipsa tamen
victrix omnes hostes suos aeterna superabit victoria,
cujus sancta Ecclesia fidelissima observatrix ac custos,
in soliditate firmissimae petrae fundata, nulla
recipit consortia perfidorum. Unde nec portae inferi
praevalebunt adversus eam.
Hujus quoque non pars minima monachorum exstat
turba, quae creatori suo devote famulans pene
in totius partibus orbis greges suos colligit, domicilia
construit, atque uni Deo omnipotenti gratum
servitium exhibere contendit. Haec ex apostolicae
traditionis norma instituta, nihil proprium possidens,

communiter vivit propriisque manibus sibi victum
quaeritans, Patris spiritualis in omnibus gestit obedire
imperio; nullum spernit, nullum contemnit.
Omnis sexus, omnis aetas, omnis conditio apud ipsam
habilis Dei servitio habetur. Unde et recipit infantes,
appetit juvenes, non respuit senes atque infirmos.
Apud hanc locum habet adolescens in pueritia Deo
consecratus: in hac remedium suae salutis invenit
juvenis, pro peccatis suis salubriter compunctus; in
illa senex vel decrepitus undecimae horae non perdit
laborem, nec perdit sero conversus. Per ipsam et
David noster eos quos mundus pro sceleribus vel infirmitate
corporea despiciens abjecit, recolligens refecit,
atque duces itineris sui fecit. Unde plurimos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.