PL 107, col. 433

Liber de oblatione puerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

in Patrum Collationibus ac Vita descriptos invenimus,
qui ad propositum monasticum servandum spiritu
Dei instigante defluxerunt; plurimos, qui suos
filios ad Dei servitium nntriendos tradiderunt. Quod
et beatus papa Gregorius apud venerabilem Patrem
Benedictum, cujus Vitam ipse descripsit, ac Regulam
institutionis ejus mirabiliter laudat, ita fecisse in libris
Dialogorum commemoravit, dicens: « Cum sanctus
vir Domino in eadem solitudine virtutibus signisque
succresceret, multi ab eo in loco eodem ad
omnipotentis Dei sunt servitium congregati, ita ut
illic duodecim monasteria, cum omnipotentis Jesu
Christi Domini nostri opitulatione, construeret: in
quibus statutis patribus duodenos monachos deputavit,
paucos vero secum detinuit, quos adhuc in sua

praesentia aptius judicavit erudiri. Coepere etiam
tunc ad eum Romanae urbis nobiles et religiosi concurrere,
suosque filios ei, omnipotenti Deo nutriendos
dare. Tunc quoque bonae spei suas soboles Equitius
Maurum, Tertullus vero patricius Placidum tradidit:
e quibus Maurus junior, cum bonis polleret
moribus, magistri adjutor coepit esse: Placidus vero
puerilis adhuc indolis gerebat annos. » Enimvero
sanctus Gregorius, qui praesulatu apostolicae sedis
functus in pontificum ordine nobilissimus habebatur,
qui et inter magistros Ecclesiae praecipuos, omni veneratione
dignus pene in toto orbe celebratur, quomodo
sancti viri gesta describendo puerorum oblationem
ad omnipotentis Dei servitium nutriendorum
rite fieri commemorat, si non ipsa oblatio rata, sed

contraria veritati ac divinae auctoritati credenda erit?
Non enim est sanctus qui actibus est reprobus; nec
laude dignus, qui divinis legibus invenitur esse contrarius.
Quapropter videant hi, quorum sensus ac
sermo divinis constitutionibus, atque sanctorum Patrum
exemplis discordat, ne cupiditate terrena corrupti,
et in suis voluptatibus abominabiles facti, sanctitatis
meritum sibi minuant, ac praemium perdant.
Quia, Paulo teste, « Deus non irridetur. Quae enim
seminaverit homo, haec et metet, quoniam qui seminat
in carne sua, de carne et metet corruptionem;
qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam
aeternam. »
Sed jam ad oblationem regularem confirmandam
prudenti, ac sanum sapienti, in his quae breviter de

Scripturis sacris excerpta posuimus, satis esse credentes;
nunc de voto, quod Deo vovetur, adimplendo,
quam necessarium sit, ex eadem Scriptura, testimoniis
paucis ostendemus. Loquitur Dominus per Moysen
in lege ita dicens: « Si quis virorum votum Domino
voverit, aut aut se constrinxerit juramento, non
faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit
implebit. » Et item: « Cum voveris, » inquit, « votum
Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia
requiret illud Dominus Deus tuus: et si moratus
fueris, reputabitur tunc in peccatum. Si nolueris
polliceri, absque peccato eris: quod autem semel
egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut
promisisti Domino Deo tuo: propria voluntate

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.