PL 107, col. 735

Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

ergo Jechoniam priorem ipsum esse, quem et Joakim;
secundum autem (id est Joachin) filium, non
patrem, quorum prior per κ et μ sequens per χ et ν
scribitur, quod scriptorum vitio et longitudine temporum
apud Graecos Latinosque confusum est. Haec
beatus Hieronymus historiam sequens, ita exponit.
Caeterum venerabilis Pater Augustinus in lib. de
Consensu evangelistarum [(Lib. II, c. IV)] ita dicit:
Unus quippe in illis progenitoribus numeratur, id
est Jechonias, a quo facta est quaedam in extraneas
gentes deflexio, quando in Babyloniam transmigratum
est. Ubi autem ordo a rectitudine deflectitur,
atque ut eat in diversum, tanquam angulum facit,
illud quod in angulo est bis numeratur, in fine scilicet,
prioris ordinis, et in capite ipsius deflexionis.

Et hoc ipsum jam praefigurabat Christum a circumcisione
ad praeputium, tanquam a Jerusalem ad
Babyloniam quodammodo migraturum, et hinc atque
hinc utrisque in se credentibus tanquam lapidem
angularem futurum. Haec tunc in figuram praeparabat
Deus rebus in veritate venturis. Nam et
ipse Jechonias, ubi angulus iste praefiguratus est,
interpretatur praeparatio Dei. Sic ergo jam non quadraginta
duae, quot faciunt ter quatuordecim, sed
propter unum bis numeratum, quadraginta una generationes
fiunt, si et ipsum Christum annumeremus,
qui huic regendae vitae nostrae temporali atque
terrenae tanquam numero quadragenario regaliter
praesidet.
Jacob autem genuit Joseph. [(Hieron.)]
Hunc locum

objecit nobis Julianus Augustus de dissonantia evangelistarum,
cur evangelista Matthaeus Joseph filium
dixerit Jacob, et Lucas filium eum appellaverit Heli,
non intelligens consuetudinem Scripturarum, quod
alter secundum naturam, alter secundum legem ei
pater sit. Scimus enim hoc per Moysen Domino jubente
praeceptum, ut si frater aut propinquus absque
liberis mortuus fuerit, alius ejus accipiat uxorem
ad suscitandum semen fratris vel propinqui sui. [(Aug.)]
Antiqua est enim consuetudo adoptandi
etiam in illo populo Dei, ut sibi filios facerent, quos
non ipsi genuissent. Nam excepto quod filia Pharaonis
Moysen adoptaverat, (illa quippe alienigena
fuit) ipse Jacob nepotes suos ex Joseph natos, verbis
manifestissimis adoptavit dicens: Nunc itaque

filii tui duo, qui nati sunt tibi, priusquam ad te venirem
mei sunt: Ephraim et Manasse tanquam Ruben
et Simeon, erunt mihi. Natos autem si genueris postea,
tibi erunt [(Gen. XLVIII)]
.
Unde etiam factum est, ut
duodecim tribus essent Israel, excepta tribu Levi,
quae templo serviebat, cum ea quippe tredecim fuerint,
cum duodecim fuissent filii Jacob. Unde intelligitur
Lucas patrem Joseph, non a quo genitus, sed
a quo fuerat adoptatus, suscepisse in Evangelio suo.
Cujus progenitores sursum versus commemorat,
donec exiret ad David. Quomodo autem hujus rei
constet ratio, Africanus historiographus scribens ad

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.