PL 107, col. 736

Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

Aristidem quemdam de Evangeliorum dissonantia,
ostendit, ita dicens: « Nobis ergo imminet ostendere
quomodo Joseph dicatur secundum Matthaeum
quidem patrem habuisse Jacob, qui deducitur per
Salomonem; secundum Lucam vero Heli, qui deducitur
per Nathan, atque isti ipsi, id est, Jacob et
Heli, qui erant duo fratres, habentes alius quidem
Mathan, alius vero Matthat [Melchi] patrem, ex diverso
genere venientes, etiam isti Joseph avi esse videantur.
Est ergo modus iste: Mathan et Matthat
diversis temporibus de una eademque uxore, Cestha
nomine, singulos filios procrearunt, quia Mathan,
qui per Salomonem descendit, uxorem eam primus
acceperat, et relicto uno filio, Jacob nomine, defunctus
est. Post cujus obitum, quoniam lex viduam

alii viro non vetat nubere, Matthat, qui per Nathan
genus ducit, cum esset ex eadem tribu, sed non ex
eodem genere, relictam Mathae accepit uxorem, ex
qua et ipse suscepit filium nomine Heli: per quod
ex diverso patrum genere efficiuntur Jacob et Heli
uterini fratres, quorum alter, id est, Jacob, fratris
Heli sine liberis defuncti, uxorem ex mandato legis
accipiens, genuit Joseph, natura quidem germinis,
suum filium: propter quod et scribitur: Jacob autem
genuit Joseph; secundum vero legis praeceptum,
Heli efficitur filius, cujus Jacob, quia frater erat,
uxorem ad suscitandum fratri semen acceperat; et
per hoc rara invenitur atque integra generatio, et
ea quam Matthaeus enumerat dicens: Jacob autem
genuit Joseph; et ea quam Lucas competenti observatione

designat, dicens, quod putabatur esse
filius Joseph, qui fuit Heli; qui et ipse, subsonante
eadem distinctione, Heli esse filius putabatur, qui
fuerat Matthat, quia legalem hanc successionem,
quae velut adoptione quadam erga defunctos constat
magis quam germinis veritate, aperte satis per hoc
indicavit, observans Evangelista ne plane in ejusmodi
successionibus genuisse aliquem nominaret;
per quod digna distinctione non descendens, sed
ascendens, usque ad Adam, et ad ipsum usque pervenit
Deum. Haec autem nobis non ad subitum reperta,
aut absque ullis auctoribus commentata sunt,
sed ipsi haec Salvatoris nostri secundum carnem
propinqui, seu studio tanti seminis demonstrandi,
sive edocendi, quae secundum veritatem gesta sunt,

tradiderunt. » Haec Africanus his ipsis syllabis profert,
excepto quod pro Matthat posuit Melchi, quia
fortasse vel codex illius sic habuit, vel historia in
qua haec didicerat eumdem Matthat reperit binominem.
Virum Mariae. [(Hieron.)]
Cum virum audieris,
suspicio tibi non subeat nuptiarum, sed recordare
consuetudinis Scripturarum, quod sponsae vocentur
uxores.
De qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. [(MAUR.)]
Pulchre non de quibus, sed de qua, posuit, ut de sola
virgine, sine semine maritali, natum demonstraret.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.