PL 107, col. 739
Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne
quidem in erectione et unctione lapidis, et in somnio
suo [(Gen. XXVIII)] significat passionem Christi et
resurrectionem ejus, quem unxit Deus oleo laetitiae
prae participibus suis. Bethel quippe, ubi Jacob visionem
vidit, significat Ecclesiam, quae vere est domus
Dei, quia domus est panis, qui de coelo descendit [(Joan. VI)]
,
et porta coeli, quia ibi Filius Dei in terram
descendit, et homines sancti ad coelum ascendunt.
Judas confitens, vel glorificans, interpretatur,
et significat illum qui in Evangelio dixit: Confiteor
tibi, Pater, Domine coeli et terrae [(Matth. XI)]
.
Et Psalmista ait: Gloriosus Deus in sanctis suis [(Psal.
LXVII)]
,
hoc est, Christus in membris suis. Phares, divisio,
sive divisit, demonstrat eum qui in Evangelico
dicit: Cum venerit Filius hominis in majestate
sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem
majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes
gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat
oves ab haedis, et reliqua [(Matth. XXV)] . Et Apostolus: Vivus est,
inquit, sermo Dei et efficax, et penetrabilior
omni gladio ancipiti, et pertingens usque
ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque
ac medullarum, et discretor cogitationum [(Hebr. IV)]
.
Zara, oriens, sive ortus, interpretatur, et Zacharias
ait: Visitavit nos oriens ex alto [(Luc. I)]
.
Et alibi scriptum
est: Ecce, vir oriens nomen ejus [(Zach. VI)]
.
Esrom, sagittam vidit, vel atrium ejus, denotat ipsum
de quo dicitur: Sagittae potentis acutae [(Psal. CXIX)]
;
sagittae Christi sunt praecepta Evangelii, vel vindicantis
judicia. Atrium vero significat abundantiam
gratiae, et latitudinem charitatis, per quam omnes
invitans ad se ipsa Veritas, ait: Venite ad me, omnes
qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos [(Matth. XI)]
.
Aram, electus, sive exclusus dicitur. Et
propheta ex persona Patris ad Filium loquitur: Ecce
puer meus, electus meus, dedi spiritum meum super
ipsum [(Isai. XLII)]
.
Quis est iste puer electus, nisi
qui a pueritia reprobavit malum, et elegit quod bonum
est? [(Isai. VII.)] Psalmista quoque ait: Excelsus
super omnes gentes Dominus, et reliqua [(Psal. CXII)] .
Aminadab autem, qui interpretatur populus meus
voluntarius, significat eum qui dixit: Nemo tollit a
me animam meam, sed ego pono eam, et iterum sumo
eam [(Joan. X)]
.
Iste vero caput est illius populi, ex
cujus persona Psalmista loquitur Domino, ita dicens:
Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo,
Domine, quoniam bonum est
[(Psal. LIII)]
.
Naason, serpentinus,
vel augurium, figurat eum qui in Evangelio
dixit: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita
exaltari oportet filium hominis [(Joan. III)]
.
Augurium
ergo hic pro vaticinio vel revelatione intelligi debet,
cujus vaticinium in tria prophetiae tempora respicit.
In praeteritum, ut est: Vidit Abraham diem meum,
et gavisus est [(Joan. VIII)]
.
In praesens, ut est: Quid
cogitatis mala in cordibus vestris? [(Matth. IX.)]
In futurum,
ut est hoc: Erunt enim sicut angeli Dei in coelo [(Matth. XXII)]
.
Et illud: Solvite templum hoc, et in
tribus diebus excitabo illud [(Joan. II)]
.
Salmon, qui
interpretatur sensus, vel sensibilis, non inconvenienter