PL 107, col. 740

Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

Christum figurat, quem Apostolus dixit Dei virtutem
et Dei sapientiam esse [(I Cor. I)] , qui bene sensibilis
dicitur. Nam in Evangelio legitur dixisse. Tetigit
me aliquis. Nam et ego sensi de me virtutem exisse [(Luc. VIII)]
.
Et item: Quid cogitatis mala in cordibus
vestris? [(Matth. IX.)]
Vere sensibilis, qui cogitata
ut facta, et futura ut praesentia cernit sicut de
eo scribitur, qui fecit quae futura sunt. Boos, in quo
robur, vel in ipso fortitudo, vel in fortitudine, interpretatur,
apte ad Christum transferri potest, quia
ipse est brachium Domini, de quo propheta dicit: Ecce Dominus in fortitudine veniet, et brachium ejus
dominabitur
[(Isai XL)]
.
Et ipse de se in Evangelio
ait: Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad
meipsum [(Joan. XII)]
.
Omnis enim virtus hominis in

morte desinit. Verbum autem quod caro factum est,
de infirmitate fortius, de morte vivacius, de humilitate
excelsius factum est. Obed, id est, serviens significat
eum qui de semetipso ait: Filius hominis non
venit ministrari, sed ministrare [(Matth. XX)]
.
Et apostolus: Qui cum in forma Dei esset,
inquit, non
rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum
exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem
hominum factus, et habitu inventus ut homo [(Philip. II)]
.
Jesse, interpretatur insulae libamen. Insulae
Ecclesiae sunt de gentibus, quae in mari istius
mundi positae, tunduntur quotidie persecutionum
aestibus, de quibus insulis Isaias dicit: In doctrinis
glorificate Dominum, in insulis maris nomen Domini
Dei Israel. [(Isai. XXIV.)]
Insulae ergo libamen sacrificium

est corporis et sanguinis Domini, quod quotidie
sancta Ecclesia cum votis et laudibus Deo offerre
solet, commemorationem digne agens passionis et
resurrectionis Dominicae. David, desiderabilis vel fortis manu,
nulli dubium quin Christum significet,
de quo Psalmista ait: Speciosus forma prae filiis hominum [(Psal. XLIV)]
,
et item: Dominus, inquit, fortis, Dominus potens in praelio
[(Psal. XXIII)]
:
cujus
gesta quomodo Dominica facta significent, tractatores
sanctarum Scripturarum sufficienter exponunt.
Salomon quoque rex et filius regis, qui interpretatus
Latine, sonat pacificus, vel pacatus erit, illum
denotat de quo Propheta precatur, dicens: Deus, judicium
tuum Regi da, et justitiam tuam filio Regis [(Psal. LXXI)]
.
Et paulo post: Orietur, inquit, in diebus

ejus justitia et abundantia pacis, donec extollatur
luna; et dominabitur a mari usque ad mare, et
a flumine usque ad terminos orbis terrae [(Ibid.)]
.
Quod
autem gesta plurima Salomonis, et maxime quod
templum Domino cum omni studio et diligentia
aedificavit, figuram Salvatoris nostri et Ecclesiae
teneant, non est ignotum. Roboam, impetus populi
mei interpretatur, et significat velocem conventum
populorum ad fidem Christi post incarnationem ejus.
Quod Propheta in Spiritu praevidens ait: Omnes
gentes quascunque fecisti, venient et adorabunt coram
te, Domine, et honorificabunt nomen tuum [(Psal.
LXXXV)]
.
Abia, in nostram linguam convertitur pater
dominus, ostenditque illum de quo propheta ait:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.