PL 109, col. 676
Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne
iniquitatem, odit animam suam, de quo et subditur:
In cogitationibus enim impii interrogatio erit; sermonum
autem illius auditio ad Dominum veniet, et ad
correptionem iniquitatum illius. Quoniam auris coeli
audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum
multiplicatus venit ad Dominum, et descendit ut videret,
utrum clamorem, qui venit ad se, opere compleverint.
Igitur Dominus pluit super peccatores
sulphur et ignem a Domino, et subvertit civitates
has et omnem circa regionem. Sic et murmuratio
filiorum Israel ascendit ad Dominum, et ecce furor
Domini concitatus in populum, percussit eum plaga
magna nimis. Dominus enim Deus ignis consumens
est, Deus aemulator, et reddet unicuique secundum
opera ejus, idcirco necessario nos commonet Sapientia
dicens.
APUT III. Sapientia jubet auditoribus suis ut custodiant se a murmuratione, detractione et mendacio, quoniam justitia immortalis est, nec impii apprehendent eam.
Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest,
et a detractione parcite linguae, quoniam responsum
obscurum in vacuum non ibit. Quam perniciosae
sint murmurationes et detractiones multis
sententiis sacrarum Scripturarum atque exemplis
judiciorum Domini probari potest; maxime cum
Dominus ipse invenitur super murmurosos et querulosos
saepius misisse vindictam. Et Scriptura dicit
quod abominatio Domini sit omnis illusor [(Prov.
III)]
. Dicit et Apostolus: Susurrones et detractores
Deo esse odibiles [(Rom. I)]
. Hinc et psalmista ait: Detrahentem adversus proximum suum occulte, hunc
persequebar.
Unde et alibi legitur: Qui detrahit alicui
rei in futurum se obligat, et sicut mordet serpens
in silentio, sic qui occulte detrahit fratri suo.
Mors et vita in manibus linguae. Qui perversi cordis
est, non invenit bonum, et qui vertit linguam
incidit in malum. Et bene dicitur quod responsum
obscurum in vacuum non ibit, quia judicio Domini
reservabitur. Unde est illa Dominica sententia: Omne
verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent
rationem de eo in die judicii. Ex verbis enim tuis justificaberis,
et ex verbis tuis condemnaberis. De quo
et subditur.
Os autem quod mentitur occidit animam. Occidit
ergo os mendax animam ipsius mentientis, quia
mucrone peccati illam transverberat; unde summopere
cavendum est omne mendacium, quamvis nonnunquam
sit aliquod mendacii genus culpae levioris,
si quisquam praestando beneficium mentiatur. Quod
pater Augustinus libro de Mendacio, manifeste exprimit,
commemorans octo esse genera mendacii;
quod qualiter disseruit, qui voluerit ibi invenire
poterit. Qui autem aliquod genus mendacii, quod
peccatum non sit putaverit, decipit seipsum turpiter
cum honestum se esse deceptorem arbitratur aliorum.