PL 109, col. 677
Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne
Quapropter quando nobis de Scripturis sacris
mentiendi ponuntur exempla, aut mendacia non
sunt, sed putantur esse dum non intelliguntur; aut
si mendacia sunt, imitanda non sunt, quia justa
esse non possunt, sed quod scriptum est: bene fecisse
Deum obstetricibus Hebraeorum et cum Raab
Jerichuntina meretrice, non ideo factum est, quia
mentitae sunt, sed quia in homines Dei misericordes
fuerunt. Non est itaque in eis remunerata fallacia,
sed benevolentia; benignitas mentis, non iniquitas
mentientis. Sicut enim mirum absurdumque
non esset, si alio prius tempore commissa ab eis
mala opera, Deus propter posteriora opera bona vellet
ignoscere, ita mirandum non est quod uno tempore
in una causa Deus utrumque conspiciens idem
factum misericorditer, factumque fallaciter et bonum
remuneravit, et propter hoc bonum illud malum
ignovit.
Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae, neque
acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
Quoniam Deus mortem non fecit, nec laetatur
in perditione vivorum. Superius numeravit ea quae
noxia homini erant, hoc est, murmurationem, detractionem,
et mendacium, a quibus se custodiri
praecepit. Nunc idem aliis verbis replicat ut scilicet
ea quae morti obnoxia sunt ne faciamus, quoniam
Deo interitus noster non placet, qui vult omnes
homines salvos esse, et ad agnitionem veritatis
pervenire. Qui per prophetam ait: Quare moriemini
domus Israel? quia nolo mortem morientis dicit Dominus
Deus [(Ezech. XVIII)]
. Revertimini et vivite.
Deus enim auctor salutis non perditionis nostrae est,
qui vidit cuncta quae fecit, et erant valde bona. Sed juxta
Apostolum, Stipendium peccati est mors, gratia
autem Dei vita aeterna [(Rom. VI)]
.
Creavit enim ut essent omnia; et sanabiles fecit nationes
orbis terrarum; et non est illis medicamentum
exterminii, nec inferorum regnum in terra. Hac sententia
sicut et in priore manifestatur quod Dominus
est auctor bonorum operum non malorum, ideo
justus est judex, qui vindicat pravos actus et peccata.
Nec necessitate peccamus dum deliquimus, sed
perversa voluntate quae ex liberi arbitrii procedit
qualitate. Nos Deum justum et bonum sic humanae
substantiae, et interiorum exteriorumque sensuum
novimus creatorem, ut prorsus ab illo sit quidquid
pertinet ad naturam, et prorsus ab illo non sit,
quidquid contra naturam est. Peccatum autem contra
naturam est, de quo mors et omnia quae sunt
mortis oriuntur. Quibus malis tunc se homo induit
quando illum fide obedientiaque privatum in suas
promissiones diabolus a lege Dei traduxit, omnia
sibi posteritatis ejus germina per conditionem
deputatae stirpis obstrinxit. De quo adhuc subjungitur.
Justitia enim perpetua est et immortalis. Injustitia autem
mortis est acquisitio. Impii autem manibus et verbis
accersierunt illam: et aestimantes illam amicam,
defluxerunt, et sponsiones posuerunt ad illam: quoniam