PL 109, col. 678
Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne
sunt morte digni, qui sunt ex parte ilaus. Justitia
ergo bene perpetua et immortalis esse dicitur:
quia a perpetua morte se obsequentes liberat. Injustitia
autem mortis est acquisitio, quia inferni cruciatus
peccatorum certa est remuneratio. Impii autem
manibus et verbis accersierunt injustitiam, quia
dictis et factis sequuntur illam, et errore decepti se
impune peccare posse confidendo nullo modo ab ejus
consortio divelli consentiunt, quia jam justo judicio
Dei damnati evadere illam nequaquam contendunt.
Unde est illud Evangelii: Qui autem non credit jam
judicatus est: quia non credidit in nomine unigeniti
Filii Dei [(Joan. III)]
. Et iterum: Qui credit, inquit, in
Filium Dei, habet vitam aeternam. Qui autem incredulus
est filio non videbit vitam, sed ira Dei manet super
eum [(Ibid.)]
.
CAPUT IV. Ubi impii, desperantes de salute sua, perituros se asserunt, et tantummodo in praesenti saeculo victuros.
[(CAP. II.)] Dixerunt enim impii apud se cogitantes
non recte: Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae,
et non est refrigerium in fine hominis, et non est
qui agnitus sit reversus ab inferis: quia ex nihilo
nati sumus, et post hoc erimus, tanquam si non fuerimus;
quoniam fumus et flatus est in naribus nostris;
et sermo scintillae ad commovendum cor nostrum:
quia exstinctus cinis erit corpus nostrum, et spiritus
diffundentur tanquam mollis aer, et transibit vita
nostra tanquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur,
quae fugata est a radiis solis, et a calore illius
aggravata; et nomen nostrum oblivionem accipiet
per tempus, et nemo memoriam habebit operum
nostrorum. Umbrae enim transitus est tempus nostrum,
et non est reversio finis nostri, quoniam consignata
est, et nemo revertitur. Venite ergo, et Truamur bonis
quae sunt, et utamur creatura tanquam in juventute
celeriter. Vino pretioso et unguentis nos impleamus;
et non praetereat nos flos temporis. Coronemus nos
rosis, antequam marcescant: nullum pratum sit,
quod non pertranseat luxuria nostra. Nemo vestrum
exors sit luxuriae nostrae: ubique relinquamus signa
laetitiae: quoniam haec est pars nostra, et haec est sors.
Haec vox perditorum est, qui more brutorum animalium
aspiciunt in praesentia, nec cogitant de futuris,
neque post hujus vitae terminum spem habent
ullam aeternae quietis, de qualibus per psalmistam
dicitur: Homo cum in honore esset non intellexit,
comparatus est jumentis insipientibus, et similis
factus est illis [(Psal. XLVIII)]
. Quorum vocem Isaias
propheta increpat dicens: Dixistis enim: Percussimus
foedus cum morte, et cum inferno faciemus pactum.
Flagellum inundans cum transierit non veniet
super nos, quia ponimus mendacium spem nostram, et
mendacio protecti sumus [(Isa. XXVIII)]
. Idcirco haec
dicit Dominus: Ponam judicium in pondere, et justitiam
in mensura; et subvertet grando spem mendacii,
et protectionem aquae inundantis, et delebitur foedus
vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno