PL 109, col. 685

Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne

consummationis. Adulteri quidem haeretici sunt, qui
adulterantes verbum Dei in aliorum sensum illud
transferre conantur. Horum filii, hoc est discipuli, in
consummatione erunt, quia ad aeternam perditionem
tendunt. Hi ab iniquo thoro polluto conscientiae
virulento erumpente nutrimine educati, licet
longaevi sint super terram, tamen nihil eis hoc proderit,
quando ad combustionem futuri sunt ignis
aeterni. Quorum novissima senectus sine honore erit,
quia memoria illorum in aeternum benedictione carebit,
nec in die agnitionis, hora videlicet universalis
judicii, quando electi a judice suo agniti ad
possessionem regni coelestis erunt invitati, ipsi nulla
spe restaurationis suae consolabuntur, sed in
aeternum cruciandi a conspectu humani regis expellentur.
[(CAP. IV.)] O quam pulchra est casta generatio
cum claritate! Immortalis est enim memoria illius;
quoniam et apud Deum nota est et apud homines.
Cum praesens est, imitantur illam; et desiderant eam
cum se eduxerit, et in perpetuum coronata triumphat
incoinquinatorum certaminum praemium vincens. Sicut
superius vituperavit haeresiarchas, eorumque
sequaces schismaticos, ita nunc laudat catholicos
illorumque discipulos, quorum fides est pura, et
simplex doctrina atque aeterna; per hoc memoria
digna, quoniam ipsorum generatio apud Dominum
probata est, et apud homines venerabiliter accepta.
Haec in praesenti vita per sacra exempla bonorum
operum fructum gignit, et ad regnum coeleste translata

dignam sui recordationem posteris relinquit,
nec ullus erit dolor de peracto certamine, quando
persecutionum magnitudinem praemium vincet.
Multigena enim impiorum multitudo non erit utilis,
et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec
stabile firmamentum collocabunt. Alternando enim
loquitur de catholicis et haereticis ut istorum laudabilem
ostendat sapientiam, et illorum vituperabilem
demonstret versutiam. Multigena quippe et
multiplex haereticorum doctrina non erit utilis, sed
nociva; nec superflua illorum argumenta, quae signant
spuria vitulamina, habent radicem veritatis,
ideo stabilimentum non habent fortitudinis, sed a
vento persecutionum sive examine districti judicii

attacti, cito a sua firmitate decidunt; unde et sequitur:
Et si in ramis in tempore germinaverint, infirmiter
posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum
eradicabuntur. Confringentur enim rami inconsummati,
et fructus illorum inutiles, et acerbi ad
manducandum, et ad nihilum apti. Ramos nominat
sententias scripturarum perversarum, et fructus,
sensus ipsarum sententiarum; per ventos quoque,
aut persecutionum molestias aut discussiones judicii
designat: quia sicut rami fragiles a vento, ita
eorum sententiae imperfectae ab adversitate qualibet,
seu discussione pulsatae facile rumpuntur, fructusque
eorum sunt inutiles et acerbi, quia sensus dictionum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.