PL 109, col. 686
Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne
eorum sunt pravi atque venenosi, et ideo
ad nullam utilitatem apti.
Ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur, testes
sunt nequitiae adversus parentes interrogatione sua. Filios iniquorum autem discipulos appellat aut opera,
quia sicut alumni haereticorum in die judicii augmenta
sunt dolorum his qui se pravis dogmatibus
seduxerunt, ita prava opera in tempore novissimi
examinis probamentum sunt nequitiae illorum, unde
merito damnentur.
CAPUT IX. Quod justorum animae post mortem erunt in refrigerio, nec sit transitus eorum lugendus.
Justus autem si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio
erit. Cum antea dixisset de malorum interitu,
nunc de bonorum requie subsequenter enarrat,
quia post finem praesentis vitae quae bonis et malis
communis est, justi tunc incipient melius vivere,
quando ab iniquis videntur funditus interire, quoniam
externa requies tunc illis dabitur, quando istis
poena succedit perpetua.
Senectus enim venerabilis est non diuturna, neque
numero annorum computata. Cani sunt autem sensus
hominum, et aetas senectutis vita immaculata. Ostendit
quid in senectute quaerendum sit, quia non aetas
corporis, sed maturitas mentis et morum probitas
in ea laudatur: unde in Numerorum libro Moysi
Dominus jussit septuaginta eligere presbyteros, quos
ipse nosset esse presbyteros ut constitueret eos magistros
populi ac judices. Et Paulus ad Timotheum
scribens ait: Nemo adolescentiam tuam contemnat;
sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione,
in charitate, in fide, in castitate.
Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores
translatus est. Raptus est ne malitia mutaret
intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius. Non ideo tollit Deus hominem quem diligit de hoc
mundo, quod non possit eum inter peccatores viventem
immunem servare a peccato, qui discipulos
suos quasi agnos inter lupos mittens patri commendavit
dicens: Non rogo ut tollas eos de mundo, sed
ut serves a malo [(Joan. XVII)]
; sed ut rationem
judicii sui observet, ut quos praescivit et praedestinavit
conformes fieri imaginis filii sui, hos convocet,
justificet, magnificet, ac glorificet; caeteros autem
pro iniquitate sua justo judicio damnet. De quo
Petrus apostolus ait: Novit Deus pios de tentatione
eripere, iniquos vero in die judicii cruciandos reservare [(II Petr. II)]
.
Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inonstantia
concupiscentiae transvertit sensum sine malitia. Hac sententia licet generaliter lascivia denotetur
reproborum, manifestius tamen in ea redarguitur
astutia haereticorum, quae pravis doctrinis et
cupiditate nociva sensum hominis avertit a tramite
veritatis; fascinat enim, hoc est gravat, qui adulando
impedit, vel laudando decipit. Legimus in
Apostolo: Currebatis bene, quis vos fascinavit? [(Galat.
III.)]
Et in Proverbiis: Donum invidi cruciat oculos.