PL 109, col. 687
Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne
Qui apud nos invidus, apud Graecos significantius
ponitur fascinator in quibus exemplis docemur,
quod vel invidus aliena felicitate crucietur, vel is
in quo bona sunt aliqua, alio fascinante vel invidente
noceatur. Invidia enim haereticorum quae
nugas meras, non firmamentum veritatis praeferre
solet, obscurat saepe in simplicibus bona mortalitatis,
quare est illud: Corrumpunt mores bonos colloquia
mala [(I Cor. XV)]
. Unde Sapientia vetat cum hujusmodi
habere consortium, dicens in Proverbiis: Ne
comedas cum homine invido, nec desideres cibos
ejus, quoniam similitudinem arioli et conjectoris
aestimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi, et
mens ejus non est tecum. Cibos quos comederas evomas.,
et perdes pulchros sermones tuos [(Prov. XXIII)]
.
Consummatus in brevi, explevit tempora multa.
Placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit
educere illum de medio iniquitatum. Sicut
in priore commate haereticorum denudavit perfidiam,
sic et nunc in sequenti martyrum exprimit
gloriam, qui licet in brevi per tormenta persecutorum
laudabilem expenderunt vitam, tamen ipsa mors
pro annosa aetate eis deputatur, quia aeternam illis
peperit vitam. Creator quippe eorum diligens eos
a malorum societate sequestravit, et a praesentis
vitae calumnia eduxit, quatenus in regno coelesti
absconderet eos in abdito vultus sui, a conturbatione
hominum, et protegeret in tabernaculo suo
a contradictione linguarum.
Populi autem videntes et non intelligentes, nec ponentes
in praecordiis talia, quoniam gratia Dei et
misericordia est in sanctos illius. Nequaquam ergo
persecutores martyrum potuerunt agnoscere futuram
gloriam, quae illis successit, sed putaverunt
eos cum poenis corporum simul deficere, nec aeternae
vitae beatitudinem post mortem posse suscipere:
sed diverse utriusque partibus omnia eveniunt, quia
sicut bonos post mortem sequetur vita ac victoria,
sic et malos post vitam temporalem sequetur mors
et damnatio perpetua.
Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et
juventus celerius consummata longam vitam injusti. Liquet profecto quod martyres Christi post mortem
persecutorum suorum judices futuri erunt, sicut in
Apocalypsi in damnatione Babylonis vox divina
ostendit dicens: Exite de illa populus meus, ut nec
participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non
accipiatis, quoniam pervenerunt peccata ejus usque
ad coelum, et recordatus est Dominus iniquitatum
ejus. Reddite illi sicut ipsa reddidit, et duplicate
duplicia secundum opera ejus. In poculo quo miscuit,
miscete illi duplum; quantum glorificavit se,
et in deliciis fuit, tantum illi date tormentorum et
luctuum, quia in corde suo dicit: Sedeo regina, et
vidua non sum, et luctum non videbo. Ideo in una
die venient plagae ejus, mors et luctus et fames, et igne
comburetur [(Apoc. IV)]
.
Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent
quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum