PL 109, col. 688
Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne
Deus; videbunt enim et contemnent: illos autem Dominus
irridebit, et erunt post haec decedentes sine
honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum. Aestimabant enim persecutores Ecclesiae Christi, ut
diximus, martyrum finem esse interitum, ideo contempserunt
eorum fidei stabilimentum. Sed Dominus
eos irridebit, quando hoc quod illi sperabant
sibi prodesse, ostendet eis omnino nocuisse; quia
cum falsa numina deorum suorum contra Christicolas
defendere volebant, semetipsos in damnationem
perpetuam tradebant.
Quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit
illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur;
et erunt gementes et memoria illorum peribit. Disrumpet enim illos Dominus superbia inflatos, sine
voce excusationis, ita ut sint tunc per omnia inexcusabiles, quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt,
aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus
suis, et obscuratum est insipiens cor eorum;
dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt;
et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem
imaginis corruptibilis hominis, et volucrum et
serpentium et quadrupedum. Propterea tradidit illos
Deus in passiones ignominiae, et in reprobum sensum,
ut facerent ea quae non conveniunt, repletos omni
iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia,
plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate,
susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos,
superbos, elatos, inventores malorum, parentibus
non obedientes, insipientes, incompositos, sine
affectione, absque foedere, sine misericordia; qui cum
cognovissent justitiam Dei, non intellexerunt, quoniam
qui talia agunt digni sunt morte
[(Rom. I)]
; et commovebit
eos a fundamentis, quia funditus evertet statum vitae eorum,
et usque ad supremum desolabuntur; quia nunquam
post haec aliqua consolatione relevabuntur, sed erunt gementes
in poenis, et memoria illorum peribit in
aeternum.
Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et
traducent illos ex adverso iniquitates illorum. In judicium
ergo venient impii conscientia peccatorum suorum
timidi, quia cogitatus eorum accusant eos pro
malis quae ante gesserunt, nec datur ullus defensioni
locus, ubi nullus est in conscientia bonorum
operum fructus.
CAPUT X. Quod in adventu Domini stabunt justi in magna constantia adversus persecutores suos, et quod ipsi persecutores tandem seram poenitentiam gerent in inferno de errore suo atque peccatis.
[(CAP. V.)] Tunc stabunt justi in magna constantia
adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt
labores eorum. Videntes turbabuntur timore horribili,
et mirabuntur in subitatione insperata salutis
dicentes intra se, poenitentiam agentes, et prae angustia
spiritus gementes: Hi sunt quos habuimus aliquando
in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati
vitam illorum aestimabamus insaniam, et
finem illorum sine honore. Quomodo ergo computati