PL 109, col. 689
Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne
sunt inter filios Dei, et inter sanctos Dei sors illorum
est? Tunc utique stabunt justi in magna constantia
adversus persecutores suos, qui eos poenis indebitis
hic affecerunt, et labores illorum quasi stultos vituperaverunt;
quoniam claritate superna relevati judices
erunt secundum veritatem, qui ante se injuste
damnaverunt. Unde illi cum se subitanea commutatione
viderint de gloria ad ignobilitatem perductos
et e contrario adversarios suos de afflictione temporali
ad honorem supernum translatos, sera poenitentia
atque infructuosa tunc conquirunt, quod antea,
dum licuit si vellent fructuose agere possent.
Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen
non luxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus
nobis. Via veritatis Evangelium Christi est, et lex
divina, de qua erraverunt impii, quoniam illi credere
et obedire noluerunt. Quibus et justitiae lumen
non luxit, et sol intelligentiae non est ortus,
quia cum eis Christus non est lux vera, quae illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum [(Joan. I)]
,
et sol justitiae qui oritur timentibus eum.
In cujus etiam poenis vera est sanitas, quoniam in
protectione ejus vitae perpetuae constat largitas, ipse
perfidis gentilium philosophis, nec non et haereticis
non luxit, quoniam tramitem veritatis spernendo
vanas traditiones et sectas nefandas sequi maluerunt,
propterea subsequentes dicunt:
Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et
ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Lassati sunt philosophi in via iniquitatis et
perditionis, quia cum ratiocinando mundi machinam
divino honore sublimare voluerunt, et creaturae
potius servire quam creatori elegerunt: in ipsa
exquisitione sua defecerunt, et non salutem sed perditionem
invenerunt. Similiter et haeretici superbiendo
vias difficiles ambulantes sectas composuere
nefandas, nec viam Domini, quae est veritas et vita,
agnoverunt; ideo semetipsos in perditionem perpetuam
tradiderunt, nec eis studium praesentis vitae
quidquam utilitatis contulit, quibus post mortem
non praemium sed poena successit; unde dolentes
dicunt:
Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia
quid contulit nobis? Transierunt omnia illa
tanquam umbra, et tanquam nuntius percurrens, et
tanquam navis quae pertransiit fluctuantem aquam: cujus,
cum praeterierit, non est vestigium invenire, neque
semitam carinae illius in fluctibus; aut tanquam avis
quae transvolat in aere, cujus nullum invenitur argumentum
itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem
ventum, et scindens per vim itineris aerem: commotis
alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur
itineris illius; aut tanquam sagitta emissa in locum destinatum:
divisus aer continuo in se reclusus est, ut ignoretur
transitus illius: sic et nos nati continuo desivimus
esse, et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere:
in malignitate autem nostra consumpti sumus. Per quinque species similitudinum, quas proferendo
iniquorum infructuosa poenitentia labores suos defluere