PL 109, col. 690

Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne

conqueritur, fugacis vitae ac terrenarum rerum
defectus nobis demonstratur. Sicut enim
umbra firmitatem sui status nullam habet, nec
nuntius discurrens moras sustinere patitur, et sicut
avis in coelo, vel navis in mari, vel sagitta in aere
incerto tramite pergunt, sic transitoriae vitae instabilis
et incertus semper est cursus, nec aliquid ex
eo fixum manebit, nisi quod pro adeptu vitae aeternae
pio labore expenditur, juxta allegoriam autem umbra
oblivionem mentis aut mortem carnis, quibus
humana vita obnoxia est, possumus accipere. In
nuntio percurrente propassiones animae sive aegritudines
corporis, quae indicant ac praeconantur
occasum corruptibilis vitae. Per avem autem extollentiam
jactantiae mundanae, sive haeresis. Per navem

vero levitatem humanae mentis, quae per amaras
saeculi hujus undas immundorum spirituum flatibus
agitatur. Per sagittam dolos atque insidias
iniquorum. Haec enim omnia in praesentis vitae
aerumna versantur, sed post peractum finem infructuosam
poenitentiam possessoribus suis apud inferos
relinquunt, pro quibus semper gement et nulla
consolatione sublevabuntur, propterea subsequitur
Scriptura dicens:
Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt: quoniam
spes impii tanquam lanugo est quae a vento tollitur,
et tanquam spuma gracilis quae a procella dispergitur,
et tanquam fumus qui a vento diffusus est,
et tanquam memoria hospitis unius diei praetereuntis. Adhuc quatuor species alias introduxit ad demonstrandam

infirmitatem spei iniquorum, qua vel praesentia
stabilia atque mansura esse putaverunt, vel
se in peccatis viventes impune evadere posse aestimaverunt.
Lanugo enim quae ex herbarum flore
marcescente oritur, fragilitatem carnis exprimit, quae
a vento aegritudinum vel molestia corporis tollitur,
nec diuturna manere permittitur, quia omnis caro
fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni. Exaruit
fenum et flos ejus decidit; verbum autem Domini manet
in aeternum [(Isa. XL)]
. Spuma autem quae ex
aquis edita aquis supernatat, appetitus humani favoris
et jactantia vulgaris intelligi potest: quae a
procella tentationum vel discussione futuri judicii
dispergitur, quia quam vana fuerint eorum attactu
probatur, sic et fumus vanitatem caducae vitae demonstrat;

quoniam sicut fumus vento diffunditur,
sic humana vita temporum mutatione dissolvitur.
Unde et per similitudinem transeunti hospiti comparatur;
quia omnes hic hospites et peregrini sumus,
de quo Ecclesiastes ait: Generatio praeterit,
et generatio advenit, terra autem in saeculum stat,
ideo omnia vanitas [(Eccle. I)]
. Quid enim vanius
hac vanitate, quam terram manere quae hominum
causa facta est et ipsum hominem terrae dominum
in pulverem repente dissolvi: unde sequitur: Oritur
sol et occidit, et ad locum suum revertitur [(Ibid.)]
.
Nam ipse sol, qui in lucem mortalibus datus est interitum
mundi ortu suo quotidie indicat, et occasu;
et hoc totum idcirco ut doceat mutationibus temporum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.