PL 11, col. 1231

Gesta collationis Carthaginensis (Marcellus Memorialis), J. P. Migne

Dilectissimis Fratribus et in Christi nomine venerandis,
Severiano et Juliano Marcellus Memorialis.
Amplector alacriter jussionem qua mihi amanter
atque in Domino fiducialiter imperastis, ut totius
membra negotii, et articulos actionis, quod per istud
volumen actorum, prosecutiones partium per longos
explicuere conflictus, modulata per me brevitas distinguat
et colligat: atque huic operi sola charitate
me sentio fateorque sufficere. Ad omnem quippe delegati
muneris obsequelam, efficaciores vires habet
qui praeceptis amore jubentium, quam qui fiducia sui
paret. Ac jam quidem in hanc operationem qua in
Ecclesiae negotio pro singulorum viribus laboratum
est, quantum mea mediocritas potuit, officii mei
symbolam dedi: quod a viro spectabili, et in quo

plurimum insigne probitatis est, tribuno et Notario
Marcellino curarum ascitus in partem, non tam merito
meo, quam dignatione censentis, communicavi
cum judice librandae disceptationis laborem. Sed hoc
quoque quod me facere voluistis, peculiariter adhibere
non piguit. Quandoquidem mihi non minor in
eadem re voluptas et gloria est solvisse nunc fratribus
votum, quam cognitori tunc praebuisse consilium.
Quicquid igitur laxius a partibus peroratum
est, et quicquid interfatibus judicantis utrobique
signatum est, sedula breviatione succinxi, consequenter
affigens etiam per ordinem, notas calculantibus

1. De astante officio.
2. De ingressis episcopis.
3. Interlocutio de qualitate negotii, ubi jubet sibi
cognitor imperiale praeceptum recitari.
4. Recitatio imperialis praecepti de habenda collatione.

5. Recitatio edicti per quod congregari episcopos
jubet.
6. Interlocutio de alio judice eligendo.
7. Responsio Donatistarum, de judice non postulato.
8. Interlocutio quod collatio fuerit postulata, non
judex.
9. Responsio Donatistarum, ut hi proponerent qui
collationem petiissent.
10. Recitatio edicti, ubi dicit qui modus et locus
collationi sit aptus, et quoteni deberent esse ab utrisque
partibus, qui causam peragerent.
11. Ubi jubet cognitor recitari quae ante collationem
pars utraque peregerit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.