PL 11, col. 1232

Gesta collationis Carthaginensis (Marcellus Memorialis), J. P. Migne

familiares, ut inquirentis intentio indicem secuta
brevitatem, ad id quod deprehendere velit in
paginis actionis, non absque commoditate compendii,
numeris ducibus directa perveniat. Abusi videamur
fortassis otio, dum ad laborem superflua revocamus.
Quod nos vere superflue fecisse fateremur,
si in tota voluminum serie perlegenda, habiles esse
vellent homines ad laborem. Sed periniquum est eos
de istius diligentiae velut quadam inanitate causari,
a quibus si in perlegendis jugiter paginis disputationis
hujusce non inanis diligentia flagitetur, eam
non esse diligentiam, sed molestiam confitentur.
Unde, quantum ego arbitror, non opus irritum lusimus
qui fastidia lectionis remedio brevitatis exclusimus.
Certe, si ex ipsius operationis atque utilitatis

effectu, absolutum esse non poterit, quod vanus labor
iste non fuerit, idcirco tamen non ineptum est
quicquid hic egi, quia in hoc vobis jubentibus parui.
Nunc oraverim, ut in vicissitudinem meriti pro me
orare dignemini. Ita enim fiet, ut quod sponte facitis,
mihi tamen cedat in remunerationem. Omnipotentia
Trinitatis, id est, omnipotentia Dei nostri,
charitatem vestram jugiter nostri memorem perpetua
pietate custodiat, Domini merito dilectissimi, et in
Christi nomine venerabiles Fratres.
Explicit epistola capitulorum.
Capitula gestorum

12. Prosecutio Donatistarum similis praecedenti.
13. Interlocutio quod suo ordine omnia peragi debent,
et jubet recitari quae dixerat.
14. Recitatio notariae Donatistarum, in qua sibi
edictum asserunt displicere.

15. Interlocutio ut Catholicorum epistola legeretur.
16. Recitatio epistolae Catholicorum, in qua
edicto consentiunt et conditiones Donatistis proponunt.
17. Recitatio edicti in quo (cognitor) se omnia
publicaturum populo pollicetur.
18. Ubi recitatur rescriptum Catholicorum respondentium
notariae Donatistarum.
19. Interlocutio de Catholicorum consensione,
ubi et illi interrogantur utrum consentiant?
20. Prosecutio Donatistarum de tempore et de
personis.
21. Interlocutio ut certus numerus constituatur
actorum secundum lectum edictum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.