PL 11, col. 326

Tractatus (Zeno Veronensis), J. P. Migne

inexstinguibilis pestis incendio totus mundus exarsit;
avaritia, 79 ut putatur, crimen esse desiit, quia
neminem, qui se possit arguere, derelinquit: omnes
enim passim furore insatiabili turpes praecipitantur
in quaestus: nec quisquam prorsus inveniri potest,
qui ei saltem vel uno momento justitiae frenos imponat.
Inquieta semper exaestuat, saevit, pugnat, rapit,
congregat, servat, sui tenax, appetens alieni, non
suo, non alieno, non ipso orbe contenta: totum possidet,
et de inopia queritur semper. Denique ad sua
numquam pervenit vota. Quantum fuerit auctior, fit
tanto miserior: expers otii, expers satietatis.
Per fas atque nefas, artibus multis, modis ac versutiis
armata bacchatur, salutis suae alienaeque contemptrix:
solum metuens ne desit ulli quod radat.

Inde est, quod universae nationes mutuis cadunt per
momenta vulneribus: concussae gemunt urbes: deleta
rura respirare non possunt: maria plus praedonibus
saeva sunt quam natura. Obseratae gladiis viae
humano cruore pinguescunt: testamenta haeredes
incognitos ex sese recitari mirantur: amicae sub
fallacia manus innoxias animas secure conficit ebibita
veneni tempestas: sepelitur nova odii rabie
antequam nascatur matris jam non in utero, sed
sepulcro incognitum pecus, quod legitimam nec

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.