PL 11, col. 327

Tractatus (Zeno Veronensis), J. P. Migne

mortem potuit sentire, nec vitam. Recte igitur Apostolus
ait: Radix omnium malorum est avaritia [(I Tim. VI, 10)]
:
hac enim matre eademque magistra,
universa quae diximus, sed et alia multa, imo
omnia undique sine pausa, quae scaturiunt, mala
nascuntur atque concelebrantur, quae condemnare
falso humanitas gestit: camelum enim glutiens,
culicem liquat, rejicit stillas criminum, et avaritiae,
unde criminum fluenta funduntur, ebibit fontem.
II.
Huic non jura, non leges, non honor ullus obsistit;
quia quidquid aut emitur, aut distrahitur, liberum
non est: non nobilitas, quia per hanc credit,
hanc excolit, per hanc hoc sibi nomen invenit: non
sanctitas, non munitio, quia nihil est tam sanctum
quod non violari, nihil tam munitum, quod non expugnari

pecunia possit: non necessitudo sanguinis,
non amicitia, quia non suo merito 80 sed auri, argenti
facultatumque beneficio quis aut amatur, aut odio est.
Denique haec est causa, quod fratrum pia nomina
plerumque magis gladiis amica videmus esse, quam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.