PL 11, col. 407

Tractatus (Zeno Veronensis), J. P. Migne

enim Filio detraxeris, ad Patris, cujus habet totum,
injuriam pertinebit; nec est in illo aliquid, quod
sit inferius, quia sicut Pater, nec plus potest habere,
nec minus; alter enim in alterius plenitudine infusus
est, ut sit omnia in omnibus Deus benedictus
Pater in Filio, Filius in Patre cum Spiritu sancto.
Amen.
163 TRACTATUS VII. De Nativitate Domini. I.
I.
Licet sectae sint plures, quae injuriam Christi
fabulari nitantur, tamen tres sunt quodam modo
principales: e quibus duae ejus, quem cupiant depravatum,
simulant se esse cultrices. Una
denique adserit Jesum Christum ab utero Virginis
Mariae sumpsisse principium, Deumque exinde ob

justitiam factum esse, non natum. Alia modestius,
sed mordacius nocens, dicit quidem Dei Filium
Deum, sed non ex Patre nobilitatis perpetuitate progenitum; 164
fuisseque tempus, quando non fuit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.