PL 11, col. 415

Tractatus (Zeno Veronensis), J. P. Migne

post conceptum virgo peperit, post partum virgo permansit.
Obstetricis incredulae periclitantis 172
enixam, in testimonium reperta ejusdem esse
virginitatis, incenditur manus; qua tacto infante,
statim edax illa flamma sopitur; sicque illa medica
feliciter curiosa, dein admirata mulierem virginem,
admirata infantem Deum, ingenti gaudio exsultans,
quae curatum venerat, curata recessit. Ita Christus
in hominem se fecit nasci, quemadmodum homo non
potest nasci. Totum denique sua luce resplendens
corpus sine umbra gestabat: humilis carne, sed excelsus
omnipotentiae majestate. Qui sane ideo carnem
est dignatus induere, ut nemo se possit per carnem,
cum judicii dies venerit, excusare.
TRACTATUS IX. De Nativitate Domini et Majestate.
I.
Secundum quod Deus suos promiserat per prophetas,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.