PL 11, col. 470

Tractatus (Zeno Veronensis), J. P. Migne

monstratur. 234 Ligaturis adstringitur, cum
renuntians saeculo, sponsione facta spiritaliter
sacris interrogationibus obligatur. Luxuriosi crines
falce tondentur, id est omnia omnino peccata baptismate,
Spiritusque sancti vigore amputantur. Plorat
feliciter vitis purgata materia; de homine loto
felicius manant doctrinae coelestis divina fluenta,
ruptis oculis, id est spiritaliter patefactis. Praecedentibus
foliis fructus sequela sese commendat.
Similiter Christianus monitis divinis praecinentibus
obsecundando, in quibus aeternae fructus est vitae,
et defenditur pariter, et nutritur. Ad jugum pervenit,
cum praerogata omni facultate pauperibus,
crucem suam portans, consummata omni justitia,
expeditior sequitur Christum. Vi tempestatis, solis,

atque imbris ad maturitatem cogitur; et justus tentationibus
crebris, magnis, ac variis perducitur ad
coronam. At ubi vindemiae venerit tempus, id est
persecutionis dies, passim uvae diripiuntur,
id est inconsiderate sanctis omnibus violenta infertur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.