PL 11, col. 916

De schismate Donatistarum (Optatus Milevitanus), J. P. Migne

judices; ubi sit actum concilium; quae
sint prolatae sententiae. De divisione agitur: et in
Africa, sicut et in caeteris provinciis, una erat Ecclesia,
antequam divideretur ab ordinatoribus Majorini,
cujus tu haereditariam cathedram sedes.
Videndum est quis in radice cum toto orbe
manserit; quis foras exierit; quis cathedram sederit
alteram, quae ante non fuerat; quis contra altare
altare erexerit; quis ordinationem fecerit, salvo altero
ordinato; quis jaceat sub sententia Joannis
Apostoli, qui dixit multos Antichristos foras exituros: quia non erant,
inquit, nostri, nam si nostri essent,
mansissent nobiscum [(I Joan. II, 19)]
. Ergo qui
in uno cum fratribus manere noluit, haereticos secutus,
quasi Antichristus foras exivit.

XVI.
Lucillae adversus Caecilianum rixae. --Hoc
apud Carthaginem post ordinationem Caeciliani factum
esse, nemo est qui nesciat: per Lucillam scilicet,
nescio quam foeminam factiosam: quae ante concussam
persecutionis turbinibus pacem, dum adhuc
in tranquillo esset Ecclesia, cum correptionem
archidiaconi Caeciliani ferre non posset: quae
ante spiritalem cibum et potum, os nescio cujus martyris,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.