PL 110, col. 1146

Martyrologium (Rabanus Maurus), J. P. Migne

ubi titulum meo nomini pater earum bonae recordationis
Pudens dedicavit, et hoc consilium inter me
et famulas Christi Praxedem et Potentianam [Pudentianam]
filias sacratas convenit, ut in die sanctae
Paschae, quia desiderio earum et nimio ardore
fidei urgebantur, propter familiam communem,
quae gentilis erat, in eodem titulo fontem baptismi
construere studuissent; quem titulum sanctus Pius
manu sua consecravit; ubi baptizata est omnis
familia eorum, et ingenuitatem postea promeruit:
sancta Pudentiana autem duodecimo anno vitae suae
emigravit ad Dominum. Eodem die natale sanctorum
Calocerii [Caloceri] et Parthenii, eunuchorum
uxoris Decii imperatoris, quorum unus cum
esset praepositus cubiculi, alter vero primicerius, nolentes

sacrificare idolis, a Decio occisi sunt. Depositio
domini Alcuini.
XIII KAL. Passio sanctorum martyrum Cononis,
et filii ejus, in civitate leonia provinciae Isauriae,
regnante Aureliano tyranno, sub Domitiano comite.
Nam ipse sanctus Conon habuit uxorem, et discessit,
castusque permansit, habens filium, et accipiens
eum mansit in solitudine. Ambulavit enim in viis
Moysi, increpans fluctus, faciens mandata Dei. Erat
enim prope ipso loco fluvius torrens, quem nullus
poterat de vicino loco a multitudine aquae transire:
appropiante vero populo rogabant sanctum Cononem
ut eo transfretaret; increpans sanctus Conon aquam
statuit eam, et faciens viam eduxit eam. Descendente
vero sancto Conone in monasterium suum,

jubens aquis ut non currerent usque ad tempus:
deinde implens se aqua inundavit plurimum. Cognoscens
sanctus Conon quod factum fuisset, pergens
veni ad flumen, jubens ei ut ita curreret sicut
cursus ejus erat secundum misericordiam Dei:
unde hactenus omnes habitantes laetantur ab eo, et
subjectae sunt ei non solum aquae, sed et omnis ipsa
terra. Completum est enim, quod scriptum est: Quod si habueritis fidem tanquam granum sinapis,
dicite huic monti: Transi
[(Matth. XVII)]
; et non solum
aquis imperat, sed et fluctibus jubet. Nam praedictus
Domitianus, agnoscens virtutem sancti viri,
ascivit eum ad se et filium ejus, et torquere eos jussit
in craticula super carbones ardentes posita,

oleo in ignem fuso, sed vincere eos non potuit,
quia Deus de igne eos liberavit; postea malleum
ligneum afferre, et manus eorum conterere praecepit;
sed ipsi in fide coepta perseveraverunt, sicque
orationem facientes tradiderunt spiritum, migrantes
ad coelestia regna.
XII KAL. In Mauritania natale Timothei, et
in Ravenna Martyriae. In civitate Antisiodorensi
depositio beati Valis [Valentis] presbyteri et confessoris.
XI KAL. In Africa, Casti et Emili [Aemilii], qui per
ignem passionem consummaverunt: scribit Cyprianus
libro de Lapsis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.