PL 110, col. 1147

Martyrologium (Rabanus Maurus), J. P. Migne

X KAL. Passio sancti Desiderii episcopi et martyris.
IX KAL. In Galliae civitate Mammetis natale sanctorum
Rogatiani et Donatiani, germanorum et martyrum.
VIII KAL. Romae sancti Urbanae papae et confessoris
[martyris], cujus doctrina multi martyrio coronati
sunt.
VII KAL. In Britannia depositio Augustini, primi
Anglorum episcopi. Eodem die Romae passio Marcellini
papae, qui temporibus Diocletiani passus est,
quo tempore fuit persecutio magna, ut intra triginta
dies septemdecim millia hominum promiscui
sexus per diversas provincias martyrio coronarentur
Christiani. De qua re et ipse Marcellinus ad

sacrificium ductus est ut thurificaret, quod et fecit;
et post paucos dies, poenitentia ductus, ab eodem
Diocletiano pro fide Christi cum Claudio, et Cyrino,
et Antonio, capite est truncatus et coronatus
martyrio.
VI KAL. In Parisiaca civitate nativitas sancti Germani
episcopi et confessoris, qui ex nobilibus parentibus
natus fuit; sed licet eum genitrix ejus
malitiosa mente interficere voluisset, tamen divino
auxilio a periculo mortis liberatus, in pueritia sua
sanctis viris ad Dei servitium nutriendum commendatus
proficiebat in gratia Dei. Presbyter ordinatus
a pontifice Nectario, abbas ad sanctum Symphorianum
dignus assistitur: in quo officio non solum
virtutibus, sed etiam signis Deo placitus esse

demonstratur. Postea vero episcopus ordinatus nobiliter
Parisiacam rexit Ecclesiam, multisque profuit
non solum in doctrina, sed etiam et in
infirmorum curatione. Ad extremum vero in omni
bono perfectus octogenarius migravit ad Dominum.
V KAL. Depositio sancti Joannis papae, quem quia
orthodoxus erat, et a Justino imperatore orthodexo
Constantinopolim veniens gloriose susceptus erat,
Theodoricus rex Arianus revertentem in Ravenna
in custodia tentum ad mortem usque cum aliis
aeque catholicis viris perduxit XV Kal. Junias. Hujus
meminit sanctus Gregorius in libro Dialogorum,
cujus corpus, translatum de Ravenna, sepultum est
in basilica sancti Petri apostoli V Kal. Junias, Olybrio

consule.
IV KAL. In Treviris depositio Maximini episcopi
et confessoris. Eodem die in regione Anagnia [Anaunia]
juxta Tridentinam urbem passio sanctorum
martyrum Sisinnii diaconi, et Martyrii lectoris,
atque Alexandri ostiarii, qui sub Stilicone consule
passi, coronam promeruerunt. Nam sanctus Sisinnius
capite tuba percussus, atque securibus confossus
est. Martyrius fustibus caesus, Alexander
vivus vinctis pedibus trahendus apponitur, ut
per scopulorum itinera palpitantium membrorum
partes amitteret, donec ad vitae terminum perveniret.
III KAL. In Antiochia sanctorum martyrum Sicii

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.