PL 110, col. 911

Commentaria in Ezechielem (Rabanus Maurus), J. P. Migne

cum labore intellecta plus grata sint. Nonnulla
autem ita in ea clausa sunt, ut dum ea non intelligimus
agnoscentes infirma nostrae caecitatis,
ad humilitatem magis quam ad intelligentiam
proficiamus. Sunt enim quaedam quae ita de coelestibus
loquuntur, ut solis illis supernis civibus in
patria sua persistentibus pateant: necdumque nobis
peregrinantibus reserentur. Nam si quis ad urbem
incognitam pergens multa de illa in via audiat, quaedam
quidem ex ratione colligit, quaedam vero quia
necdum videt, nullo modo cognoscit: ipsi vero, cives
qui in ea sunt, et quae de illa tacentur, vident, et
quae de illa dicuntur intelligunt. Nos igitur adhuc in
via sumus, multa de illa coelesti patria audimus,
alia jam per spiritum et rationem intelligimus, quaedam

vero non intellecta veneramur. Unde et de eodem
sacro eloquio scriptum est: « Extendens coelum
sicut pellem, qui tegis in aquis superiora ejus [(Psal.
CIII)] . » Coelum quippe sicut pellis extenditur: quia
per ora mortalium Scriptura sacra nobis expositionibus
explicatur. Sed sunt aquae in coelo, superiores
videlicet multitudines, id est, angelorum agmina,
in quibus ejusdem coeli teguntur superiora. Quia ea,
quae in sacro eloquio altiora et obscuriora sunt, angelicis
solummodo spiritibus patent, et nobis adhuc
incognita perdurant. Habet ergo thalamus tectum,
quia nescit adhuc proximus quantum amatur a
proximo. Porta quoque, id est, sacrum eloquium
habet tectum, quia necdum omnia penetrare intellectu
possumus quae intrinsecus largitas bonitatis habeatur.

Nam quidquid jam de Scriptura sacra didiceris,
et quam proximum tacitus ames, in latitudine boni
operis ostendis. Pateat itaque viginti et quinque
cubitis latitudo inter thalamum et portam: quia inter
charitatem et scientiam, testis est bona operatio.
Quae si fortasse defuerit, profectu certum est, nec
cognovisse te Deum, nec diligere proximum, id est,
nec portam sacri eloquii, nec amoris thalamum habere.
Et notandum quod a tecto thalami, usque ad
tectum portae dicitur mensuratum: per ea enim quae
nobis in sacra Scriptura cooperta sunt, nostra humilitas
approbatur. Quia quidquid in illa non intelligimus,
non superbe reprehendere, sed venerari humiliter
debemus. A tecto ergo thalami usque ad tectum
portae sit magna latitudo; et ab occultis nostrae charitatis

propter proximum usque ad humilitatem
scientiae propter Deum, in quantum intelligimus et
valemus bona semper operemur. Potest etiam porta
ipsa jam aditus regni coelestis intelligi: et habet
nunc thalamus tectum, habet porta tectum. Quia et
quanta sit nostra charitas in Deo et proximo non cognoscitur:
et quando de hoc saeculo ad aeternae vitae
requiem introducamur ignoratur. Semper enim nobis
Conditor noster diem mortis nostrae incognitum voluit:
ut dum semper ignoratur, semper esse proximus
credatur: et tanto quisque ferventior sit in
operatione, quanto et incertus est de vocatione.
Unde et latitudo viginti et quinque cubitorum a thalamo
ad portam tenditur: quia charitatem quam semel

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.