PL 110, col. 912

Commentaria in Ezechielem (Rabanus Maurus), J. P. Migne

in Deo et proximo concupimus, usque ad ingressum
regni debemus omne quod possumus multipliciter
atque incessanter operari. A tecto itaque thalami,
usque ad tectum portae, magna latitudo est:
quia ex gratia qua inchoamus Deum diligere, usque
ad ipsam dilectionem, quae nobis aditum coelestis regni
aperit, debemus nosmetipsos in magna bonorum
operum actione dilatare, adversa patienter perpeti,
benigne libenter impendere, ipsos etiam quos patimur
amare, habita tribuere, non habita non ambire:
proximos sicut nosmetipsos diligere: eorum
bona, nostra credere; eorum mala quasi propria
deflere. In tali ergo mente magna latitudo est, in
qua angustia odiorum non est: quam profecto latitudinem
ex Dei et proximi amore concepimus, per

sacra mandata cognovimus. Nam et ipsos latitudine
viginti et quinque cubitos non inconvenienter intelligimus,
si eos juxta sacrum eloquium discutere velimus.
Sex enim cubitis mensuratos thalamos dixerat;
et sexto die homo est conditus, eoque die Dominus
perfecisse opera sua describitur. Unde etiam
pro perfectione poni senarius solet, et quia omnem
operationem bonam per quatuor sancti Evangelii libros
agnovimus: si sex quater ducimus, ad viginti
et quatuor pervenimus. Cui monas additur, quia
unus est per quem omnes bene operantur. Viginti
ergo et quinque cubitis latitudo haec explicari
debuit: quia omnis bona operatio per quatuor
sancti Evangelii, ut diximus, libros agnoscitur, et in
unius Dei cognitione et confessione completur. Sequitur:
« Et ostium contra ostium. » Hoc loco, contra,
non ad adversitatem ponitur, sed ad rectitudinem.
Ostium enim contra ostium est: cum recto itinere
ab exteriore ad interiorem aditum pervenitur. In cognitione
vero omnipotentis Dei primum ostium nostrum,
fides est. Secundum vero, species illius ad
quam per fidem ambulando pervenimus. In hac
etenim vita hanc ingredimur, ut ad illam postmodum
perducamur. Ostium ergo contra ostium est,
quia per aditum fidei aperitur aditus visionis Dei. Si
quis vero utraque haec ostia in hac vita velit accipere,
neque hoc a salubri intelligentia abhorret. Nam
saepe volumus omnipotentis Dei naturam invisibilem
considerare, sed nequaquam valemus: atque ipsis

difficultatibus fatigata anima ad semetipsam recedit,
sibique de se ipsa gradus ascensionum facit, ut primum
semetipsam si valet consideret, et tunc illam
naturam quae super ipsam est, in quantum potuerit,
investiget. Sed mens nostra, si in carnalibus imaginibus
fuerit sparsa, nequaquam vel se vel animae naturam
considerare sufficit: quia per quot cogitationes
ducitur, quasi per tot obstacula caecatur. Primus
ergo gradus est, ut se ad se colligat. Secundus,
ut videat qualis est quod colligat. Tertius, ut super
semetipsam surgat, ac se contemplationi auctoris
invisibilis intendendo subjiciat, sed se ad se nullo
modo colligit, nisi didicerit terrenarum atque coelestium
imaginum phantasmata ab oculo mentis compescere:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.