PL 110, col. 913
Commentaria in Ezechielem (Rabanus Maurus), J. P. Migne
quidquid de visu, quidquid de auditu,
quidquid de odoratu, quidquid de tactu et gustu
corporeo cogitationi ejus occurrerit, respuere atque
calcare, quatenus talem se quaerat intus, qualis sine
istis est. Nam haec quando cogitat, quasi quasdam
umbras corporum introrsus versat. Abigenda ergo
sunt omnia manu discretionis ab oculis mentis, quatenus
talem se anima consideret, qualis sub Deo, super
corpus creata est; ut a superiore vivificata, vivificet
inferius quod administrat: quae et sic infusa
est, ut non per membrorum partes partibus sit divisa;
nam in quolibet loco pars corporis si percutitur,
tota dolet. Miro autem modo una eademque vivificatione
membris praesidens, cum ipsa per naturam
non diversa sit, per corpus tamen agit diversa.
Ipsa quippe est quae per oculos vidit, per aures audit,
per nares odoratur, per os gustat, per membra
omnia tangit: et tangendo, lene ab aspero discernit:
et cum tam diversa operatur per sensus, non haec
diversa, sed una illa in qua creata est ratione disponit.
Cum ergo seipsam sive imaginibus corporis cogitat,
anima jam primum ostium intravit; sed ab hoc
ostio ad aliud tenditur, ut de natura omnipotentis
Dei aliquid contempletur. Anima itaque in corpore
vita est carnis. Deus vero qui vivificat omnia vita
est animarum. Si igitur tantae est magnitudinis, ut
comprehendi non possit vita vivificata, quis intellectu
comprehendere valeat, quantae majestatis sit vita
vivificans. Sed hoc ipsum considerare atque discernere
jam est aliquatenus intrare. Quia ex sua aestimatione
anima colligit quid de incircumscripto spiritu
sentiat, quae incomprehensibiliter regit, quae
incomprehensibiliter creavit. Conditor etenim noster
longe incomparabiliter creaturae suae praesidet, et
quaedam operatur ut sint, nec tamen vivant. Quaedam
vero ut sint et vivant, nec tamen discernere aliquid
de vita valeant. Quaedam autem ut sint vivant atque
discernant. Et operatus unus omnia, sed in omnibus
non divisus: est enim vere summus, et nunquam
sibi dissimilis. Anima etsi per naturam sibimetipsi
diversa non est, per cogitationem tamen diversa est.
Eo enim momenti ictu quo de visu cogitat, de auditu
cogitare obliviscitur: et eo momenti ictu quo de
auditu vel gustu cogitat, de odoratu vel tactu cogitare
non praevalet: quia per intentionem et oblivionem
fit semper sibimetipsi dissimilis, ut nunc hoc,
nunc illud cogitatione teneat. Omnipotens autem Deus
quia sibimetipsi dissimilis non est, ea virtute videt,
qua audit omnia; ea virtute creat, qua indicat creaturam
ejus. Ergo et videre simul omnia, administrare
est: et administrare conspicere. Alia cogitatione
justos adjuvat, atque alia injustos damnat. Sed
una eadem sex naturae singularis sibi semper indissimilis
dissimilia disponit. Cur autem hoc de potentia
creatoris admiremur, quia virtutis ejus vestigia,
et in creatura conspicimus. Natura quippe luti et
cerae diversa est: solis vero radius non est diversus.
Et tamen cum diversus non sit, diversa sunt quae in
luto operatur, et cera: quia uno eodem sui ignis