PL 110, col. 914

Commentaria in Ezechielem (Rabanus Maurus), J. P. Migne

calore lutum durat et ceram liquat. Sed fortusse hoc
in natura luti vel cerae est, non in ipsa solis substantia,
quae in naturis diversis, diversa videtur operari.
Omnipotens autem Deus in semetipso habet
sine immutatione mutabilia disponere, sive diversitate
sui diversa agere, sive cogitationum vicissitudine
dissimilia formare longe dissimiliter, operatur
dissimilia nunquam sibi dissimilis Deus qui et ubique
est, et ubique totus est. Ait enim: « Coelum mihi
sedes est, terra autem scabellum pedum meorum [(Isa. LXVI)] .
Et de ipso scriptum est quia « coelum
metitur palmo, et terram pugillo concludit [(Isa.
XL)] . » Ex qua re considerare necesse est, quia is
qui coelo velut sedi praesidet, super et intus est: et
qui coelum palmo, et terram pugillo concludit, exterius,

superius et inferius est. Ut ergo indicaret omnipotens
Deus interiorem se esse, et superiorem
omnibus, coelum sibi sedi esse perhibuit: ut vero se
ostenderet omnia circumdare, coelum metiri palmo,
et terram se asserit pugillo concludere. Ipse est ergo
interior et exterior, ipse inferior et superior: regendo
superior, portando inferior; replendo interior,
circumdando exterior. Sicque est intus, ut extra sit:
sic circumdat ut penetret. Sic praesidet ut portet:
sic portat ut praesideat. Cum ergo sublevata ad seipsam
anima suum modulum et intelligit, et quia
corporalia omnia transcendat agnoscit, atque ab intellectu
suo se ad auctoris intellectum tendit, quid
jam haec nisi ostium, quod est contra ostium aspicit?
Unde et auctori omnium Propheta dicit: « Mirabilis

facta est scientia tua ex me [(Psal. CXXXVIII)] . » Quia
quantumlibet intenderit, nec semetipsam anima perfecte
sufficit penetrare: quanto magis illius magnitudinem
qui potuit et animam condere? Cumque in
scientiae Dei intellectu laboraret lassescens ac deficiens
subdidit. Confortata est nec potero ad eam.
Sed cum conantes atque tendentes quiddam jam de
invisibili natura conspicere lassamur, reverberamur,
repellimur: etsi interiora penetrare non possumus,
tamen jam ab exteriori ostio interius ostium videmus.
Ipse enim considerationis labor ostium est qui ostendit
aliquid ex eo quod intus est, etsi adhuc quod ingrediendi
potestas non est.
« Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad
frontem atrium portae undique per circuitum, et

ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem
vestibuli portae interioris quinquaginta cubitos,
et fenestras obliquas in thalamis, et in frontibus
eorum quae erant intra portam undique per
circuitum. Similiter autem erant et in vestibulis
fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante frontes
pictura palmarum. » [(Hieron.)] Puto autem inter
murum templi extrinsecus per circuitum et ipsam
aedem in atrio, hoc est in medio, quaedam fuisse propter
ornatum posita, quae Symmachus interpretatur circumstantias,
id est, stantia quaedam, et de terrae
solo erecta in sublime, et haec sexaginta cubitorum
obtinere spatium. Rursumque egredientibus de
porta interiori ad faciem vestibuli, quod respiciebat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.