PL 110, col. 918
Commentaria in Ezechielem (Rabanus Maurus), J. P. Migne
charitas in atrio, quia mentem dilatat
in amorem: spes in loco quinquaginta describitur
cubitis, quia per desideria atque suspiria introducit
animum ad secreta gaudia quietis: de qua quiete
etsi adhuc sicut est veritatis lumen non cernimus, jam
tamen per rimas intelligentiae aliquid videmus. Unde
et hic subditur: « Et fenestras obliquas in thalamis. »
In fenestris obliquis pars illa, per quam lumen
intrat, angusta est, sed pars interior quae
lumen suscipit lata, quia mentes contemplantium,
quamvis aliquid tenuiter de vero lumine videant, in
semetipsis tamen magna amplitudine dilatantur.
Quae videlicet et ipsa quae conspiciunt capere pauca
vix possunt. Exiguum valde est, quod de aeternitate
contemplantis vident, sed ex ipso exiguo laxatur
sinus mentium in augmentum fervoris et amoris: et
inde apud se amplae fiunt, unde ad se veritatis lumen
quasi per angustias admittunt. Quae magnitudo
contemplationis, quia concedi nonnisi amantibus potest,
in thalamis obliquae fenestrae esse perhibentur,
vel in his quae juxta thalamos non jam extrinsecus.
sed esse intrinsecus dicuntur. Nam de iisdem fenestris
subditur: « Et in frontibus eorum quae erant
intra portam, undique per circuitum. » Erant enim in
thalamis: erant et in frontibus eorum, quae intra portam
undique per circuitum fuerant constructa: quia
qui cor intus habet, ipse quoque lumen contemplationis
suscipit. Nam quia adhuc exteriora immoderatius cogitant,
quae sint de aeterno lumine rimae contemplationis
ignorant. Neque enim cum corporearum rerum imaginibus
illa se infusio incorporeae lucis capitur, quia
dum sola visibilia cogitantur, lumen invisibile ad
mentem non admittitur. Sed quisquis lumini contemplationis
intendit, curare magnopere debet, ut mentem
semper in humilitate custodiat: nunquam se
de gratia qua infunditur, extollat, et ipsas quae
mentes contemplantium signant, quales sint obliquae
fenestrae consideret. Per obliquas etenim fenestras
lumen intrat, et fur non intrat, quia hi qui veri speculatores
sunt, semper sensum in humilitate deprimunt,
atque ad eorum mentes intelligentia contemplationis
intrat, sed jactantia elationis non intrat.
Et patent itaque fenestrae et munitae sunt: quia et
aperta est in mentibus eorum gratia, qua replentur,
et tamen ad se adversarium ingredi per superbiam
non permittunt. Notandum vero, quod intra
portam undique per circuitum fenestrae obliquae
esse memorantur. Non enim contemplationis gratia
summis datur, et minimis non datur: sed saepe hanc
summi, saepe minimi, saepius remoti, aliquando
etiam conjugati percipiunt. Si ergo nullum est fidelium
officium, a quo possit gratia contemplationis
excludi, quisquis cor intus habet, illustrari etiam
lumine contemplationis potest: quia intra portam
undique per circuitum fenestrae obliquae constructae
sunt, ut nemo de hac gratia quasi de singularitate
glorietur. Nullus se donum veri luminis aestimet habere
privatum: quia in eo quod se habere praecipuum
putat, saepe alter est ditior, quem habere apud