PL 110, col. 919
Commentaria in Ezechielem (Rabanus Maurus), J. P. Migne
se boni aliquid non putat. Unde hic quoque adhuc
apte subjungitur: « Similiter autem erant et in vestibulis
fenestrae per gyrum intrinsecus. » Postquam
dixit « fenestras in frontibus, » adjungit « fenestras
in vestibulis per gyrum intrinsecus. » Quia non solum
alta sanctae Ecclesiae membra, quae proeminent
habent contemplationis gratiam, sed plerumque hoc
donum etiam illa membra percipiunt, quae etsi jam
per desiderium ad summa emicant, tamen adhuc
per officium in imo jacent. Nisi enim et his qui despecti
videntur, omnipotens Deus lumen contemplationis
infunderet, fenestrae in vestibulis non fuissent.
Videmus itaque alios in summis locis sanctae Ecclesiae
constitutos alta de coelestibus loqui; miro studio
in quantum illustrata mens sufficit, supernae
patriae secreta rimari. Fenestrae sunt in frontibus.
Alii vero in sanctae ecclesiae sinu continentur, et
despecti humanis oculis videntur, sed apud se sapientiae
studiis vacant: ad coelestia anhelant atque,
in quantum praevalent, quae sint gaudia aeterna considerant.
Fenestrae itaque obliquae sunt: sed in his
sol non est. Bene autem dicitur per gyrum: quia
omnis inquisitio secretarum rerum gyrum habet,
dum in cogitatione sua dicit animus: Putasne hoc?
putasne illud est? Quasi circuit ut inveniat quod
quaerit. Cui cum incircumscriptum lumen erumpere
in agnitione coeperit, quasi per obliquam fenestram
radius veritatis venit. Sic quippe in contemplatione
nostra multa cogitationibus circumeundo perficimus:
sicut exempla bonorum saepe quaerimus, ut in moribus
proficiamus. Nam cum jam cogitat animus ad
meliora transire, quidquid melius de aliis audire
possit, exquirit: nunc hujus, nunc sancti alterius
vitam ventilat. Unde et electus quidam, qui in expanso
sinu sanctae ecclesiae, per universum mundum
mentis oculos miserat bonorum vitam ad imitationem
requirens, dicebat: « Circuibo et immolabo in
tabernaculo ejus hostiam jubilationis [(Psal. XXVI)] . »
Ecce, ut immolaret jubilationis hostiam circumibat:
quia nisi animum huc illucque ad bonorum vitam
exquirendam mitteret, ipse usque ad jubilationis sacrificium
non perveniret. Cum vero sancti viri intra
Ecclesiam ad loca summa perducuntur, eorum vita
quasi in speculo ponitur, ut cuncti videant bona quae
debeant imitari. Unde et adhuc apte subditur: « Et
ante frontes pictura palmarum. » Quid per palmas,
nisi praemia victoriae designantur? Ipsae quippe dari
victoriae solent. Unde de his quoque qui in certamine
martyrii antiquum hostem vicerant, et jam victores
in patria gaudebant, scriptum est: « Palmae in manibus
eorum, et clamabant voce magna dicentes:
Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno [(Apoc. VII)] .
» Palmas quippe in manibus habere, est
victorias in operatione tenuisse: cujus operationis
palma ibi tribuetur, ubi jam sine certamine gaudetur.
Unde hic non dicitur, palmae ante frontes, sed ante
frontes pictura palmarum. Ibi enim victoria videbitur,
ubi jam sine fine gaudebitur. Nam plerumque
sanctos viros aspicimus mira agere, virtutes multas