PL 110, col. 920

Commentaria in Ezechielem (Rabanus Maurus), J. P. Migne

facere, leprosos mundare, daemonia ejicere, tactu
aegritudines corporum fugare, prophetiae spiritu ventura
praedicere. Cuncta itaque haec necdum palmae
sunt, sed adhuc pictura palmarum. Nam haec aliquando
dantur et reprobis; unde per Evangelium
Veritas dicit [(Luc. XIII)] : « Multi dicent mihi in illa
die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus;
et in nomine tuo daemonia ejecimus; et in
tuo nomine virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor
illis quia nunquam novi vos: discedite a me
qui operamini iniquitatem. » Unum vero signum
electionis est soliditas charitatis, sicut scriptum
est: « In hoc scietur quia mei discipuli estis, si dilectionem
habueritis ad invicem [(Joan. XIII)] . » Haec
autem miracula cum electi faciant, longe dissimiliter

a reprobis faciunt. Quia quod electi ex charitate,
hoc reprobi student agere per elationem: sed eisdem
electis et ipsa mira quae per charitatem faciunt,
non jam palmae sunt, sed adhuc pictura palmarum,
quia de eis foris ostenditur, quales apud omnipotentem
Dominum intus habeantur. Ibi autem eis palma
erit, ubi jam mortis contentio non erit. Nam
praedicator egregius tunc aspexit palmam veram
vincentibus dari, cum resurrectionem praevidit mortuorum
fieri sicut dicit: « Oportet enim corruptibile
hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere
immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est:
Absorpta est mors in victoria. Ubi est mors, victoria
tua? ubi est stimulus tuus? [(I Cor. XV.)] » Tunc
ergo erit perfecta victoria, cum mors plene fuerit

absorpta.
« Et eduxit me ad atrium exterius. Et ecce gazophylacia
et pavimentum stratum lapide in atrium
per circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti,
et pavimentum in fronte portarum erat inferius.
Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris
usque ad frontem atrii interioris extrinsecus, centum
cubitos ad orientem et ad aquilonem. » [(Hieron.)]
Vir ergo ille qui habebat funiculum caementariorum
in manu et calamum mensurae, et stabat in
porta, inter caetera quae prophetae monstrabat aspectui
post atrium sexaginta cubitorum, et aliud vestibulum
portae interioris quod tenebat quinquaginta
cubitos, eduxit prophetam ad atrium exterius, sive
ut in Septuaginta continetur, introduxit ad atrium interius.

Satisque miror juxta litteram et Septuaginta
quomodo post exteriora atrii septuaginta et quinquaginta
cubitos tenentia, interius sit atrium, quod
in latitudine centum cubitorum tendatur spatiis:
nisi forte juxta mysticos intellectus, et profectus ingredientium
quae interiora in doctrinis fuerint, latiora
sint. Introductus autem in atrium interius, sive
ductus ad exterius atrium, ut in Hebraico continetur,
statim intuitus est triginta thalamos vel gazophylacia.
Et ut Symmachus interpretatus est exedras, quae habitationi
Levitarum atque sacerdotum fuerant praeparatae,
et pavimentum vivis stratum lapidibus, sive
intercolumnia ut ostendatur interius atrium vel exterius
habere ante fores ordinem columnarum, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.