PL 111, col. 10

De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne

omnia quae in eis sunt [(Psal. CXX)]
. Sic ergo primum
de ipso summo bono et vero conditore nostro, hoc
est, Patre, et Filio, et Spiritu sancto, uno et solo
omnipotente Deo, juxta parvitatem ingenii mei,
quantum divina gratia me posse concessit, scribendo
aliqua disserui. Postea vero de coelestibus et
terrestribus creaturis, non solum de natura, sed
etiam de vi et effectibus earum, sermonem habere
institui: ut lector diligens in hoc opere et naturae
proprietatem juxta historiam, et spiritualem significationem
juxta mysticum sensum simul posita inveniret.
Et quia de sanctis hominibus qui in Veteri
et Novo Testamento commemorantur, eorumque actionibus
mysticis, nec non et de locis in quibus
habitabant, silere me non convenit: nomina ipsorum
simul et locorum ex Hebraica lingua in Latinam

transferre placuit, ut inde facilius mysticam
significationem explanare possem. Addidi quoque
in praese ti opusculo non pauca de fide catholica
et religione Christiana: et e contrario de gentilium
superstitione, et haereticorum errore, de philosophis
et magis atque falsis diis, de linguis gentium, de
regnis et militum civiumque vocabulis atque affinitatibus;
de homine et partibus ejus, et reliquis animantibus:
de lapidibus, lignis et herbis, quae in
terra gignuntur: de variis artibus atque artificiis et
aliis multis: quae omnia in prooemio enumerari longum
est. Proinde quod de his posui, nunc sufficiat:
caeterum autem in capitulis singulorum librorum diligentius
ea numerari curavi. Decrevi enim hoc totum

opus (ut supra dixi) in viginti duos libros dispertiri:
sub quo numero Vetus Testamentum legis
divinae interpres beatus Hieronymus complexum
se asseruit: ex cujus interpretatione et expositione
quaedam obscura in hoc opere elucidavi. Tu autem,
electe domine et regum charissime, acceptis his quae
tibi transmisi, utere eis ut decet: et tam tibi, quam
illis qui sub tuo regimine sunt constituti, ea utilia
esse permitte: quatenus tuum bonum studium multis
proveniat ad spiritalem profectum, et fiat tam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.