PL 111, col. 11

De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne

tibi quam illis spiritale exercitium atque coelestis
gaudii incrementum. Imitare illius sapientis viri
exemplum, qui de sapientiae laude protulit tale praeconium,
dicens: Invocavi, et venit in me spiritus sapientiae:
et praeposui illam regnis et sedibus; et divi
ias nihil esse duxi in comparatione illius. Nec comparavi
illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum
in comparatione illius arena est exigua, et tanquam
lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. Super
salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce
habere illam, quoniam inexstinguibile est lumen illius.
Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa,
et innumerabilis honestas per manus illius. Et laetatus
sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia.
Quam sine fictione didici, et sine invidia communico,
et honestatem illius non abscondo. Infinitus enim

thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, participes
facti sunt amicitiae Dei, quoniam ipse sapientiae dux
est et sapientium emendator. In manu enim illius sunt
et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum
scientia et disciplina. Ipse enim mihi dedit horum
quae sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem
orbis terrarum, et virtutem elementorum, initium et
consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum
permutationes, et consummationes temporum,
morum mutationes, et divisiones temporum, anni
cursus, et stellarum dispositiones, naturas animalium,
et iras bestiarum, vim ventorum, cogitationis hominum,
differentias arborum, et virtutes rcum, et
quaecunque sunt absconsa et improvisa didici: mnium
enim artifex docuit me sapientia [(Sap. VII)]
. Unde

etiam in libro gentium et Regum legitur Dominus
probasse petitionem Salomonis, qui petiit ab ipso
sibi dari cor docibile, ut judicare posset populum
suum, et discernere inter bonum et malum; ubi ita
scriptum est: Placuit sermo coram Domino, quod
Salomon rem hujuscemodi postulasset. Et dixit Dominus
Domino reverendissimo, et cum omni charitatis
officio merito venerando atque colendo Patri HEMMONI
episcopo, RABANUS, inutilis servorum Dei servus,
in Christo aeternam optat salutem.
Memor boni studii tui, sancte Pater, quod habuisti
in puerili atque juvenili aetate in litterarum exercitio
et sacrarum Scripturarum meditatione, quando
mecum legebas non solum divinos libros et sanctorum
Patrum super eos expositiones, sed etiam hujus
mundi sapientium de rerum naturis solertes inquisitiones,
quas in liberalium artium descriptione et caeterarum
rerum investigatione composuerunt. Postquam
me divina providentia ab exteriorum negotiorum
cura absolvit, teque in pastoralis curae officium
sublimavit, cogitabam, quid Tuae Sanctitati gratum et
utile in scribendo conficere possem: quo haberes ob

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.