PL 111, col. 12

De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne

Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non
petisti dies multos, nec divitias animasque inimicorum
tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum
judicium: ecce feci tibi secundum sermones
tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum,
ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus
sit. Sed et haec quae non postulasti, dedi tibi,
divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui
in regibus cunctis retro diebus. Si autem ambulaveris
in viis meis, et custodieris praecepta mea, et mandata
mea, sicut ambulavit David pater tuus, longos faciam
dies tuos [(III Reg. III)]
. Unde manifestum est quod
quicunque verus est amator sapientiae, et diligens
custos mandatorum Dei, et fidelis exsecutor voluntatis
ipsius usque in finem, hic habet eum protectorem,
in futura vero vita fidelissimum boni studii remuneratorem

et gaudii aeterni largitorem. Idcirco,
domine mi rex, ante omnia semper studium sit tibi
ad discendam sapientiam divinam, subjectosque tibi
idipsum agere praecipias: quatenus merito rex nominari
possis, qui temetipsum et omnes tibi obedientes
secundum voluntatem Dei regere et in viam
veritatis ducere conaris: sicque fiet ut cum apparuerit
Rex regum, et Dominus dominorum sederit in
sede majestatis suae, et congregatae fuerint ante eum
omnes gentes, ut recipiant omnes, juxta meritorum
qualitatem, aut praemium aut poenam, tunc tu cum
tuis a dextris ejus stans, audias illam amabilem sententiam
Domini, quam ad omnes electos suos prolaturus
est, dicens: Venite, benedicti Patris mei,
possidete vobis paratum regnum ab origine mundi
[(Matth. XXV)] .
Sicque insertus sanctorum coetibus
ibis cum eo in vitam aeternam, ubi simul cum sanctis
angelis laetaberis in conspectu gloriae ipsius feliciter
usque in finem. Majestas omnipotentis Dei diu
vos hic servet incolumes, et postea in coelestis regni
gaudio beatificet sempiterno.
PRAEFATIO ALTERA. AD HEMMONEM [HAYMONEM] EPISCOPUM.

commemorationem in paucis breviter adnotatum
quod ante in multorum codicum amplitudine et facunda
oratorum locutione disertum copiose legisti.
Neque enim mihi ignotum est qualem infestationem
habeas, non solum a paganis qui tibi confines sunt,
sed etiam a populorum turbis, quae per insolentiam
et improbitatem morum Tuae Paternitati non parvam
molestiam ingerunt, et ob hoc frequenti orationi atque
assiduae lectioni te vacare non permittunt. Haec
enim omnia mihi sollicite tractanti venit in mentem
ut juxta morem antiquorum qui de rerum naturis et
nominum atque verborum etymologiis plura conscripsere,
ipse tibi aliquod opusculum conderem in
quo haberes scriptum non solum de rerum naturis et
verborum proprietatibus, sed etiam de mystica earumdem
rerum significatione ut continuatim positam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.