PL 111, col. 14
De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne
tamen nullo modo Apostolus consentit, qui ait: Nemo militans Deo implicet se negotiis saecularibus,
ut ei placeat cui se probavit. Nam qui certat in agone,
non coronatur nisi legitime certaverit
[(II Tim. II)]
.
Item alibi ait: Si quos contemptibiles habetis, hos
constituite ad indicandum saecularia negotia [(I Cor.
VI)]
. Multo melius est enim laborare episcopum in
doctrina verbi Dei ob salutem animarum sibi commissarum,
quam in disponendis et definiendis civilibus
quaestionibus; et variis hominum contentionibus
vacare, qui propter terrenam cupiditatem lites
et rixas incessanter movent, et unusquisque in his
alterum superare contendit. Nusquam enim in Scripturis
sacris legitur ipse Salvator, aut discipuli ejus,
hoc egisse sive docuisse. Invenitur tamen in Evangelio
scriptum quod quidam homo rogaverit ipsum
Mediatorem nostrum quod fratri suo juberet ut divideret
secum haereditatem suam. Cui ille respondit: O homo, quis constituit me judicem aut divisorem inter
vos et reliquos?
[(Luc. XII.)]
In quo probavit se
nolle doctores Evangelii curis et rixis saecularium
occupari vel interesse. Non enim idem officium est
Evangelium Christi in pulpito ecclesiae populo praedicare,
et in placito saecularium lites forenses inter
rixantes decernere. Haec ergo cum scribantur, mi
domine, nolo ut aestimes me novam legem vivendi
tibi constituere, sed olim a sanctis viris prolatam ob
commemorationem breviter commemorare. Credo
enim te magis velle interno conspectui conditoris tui
salubriter placere, quam favoribus humanis forinsecus
inaniter extolli. Ideo quod bene in servitio Dei
agere coepisti, hoc melius ac melius semper operando
usque in finem perficere satagas: ut in primis
et in ultimis conversationis tuae temporibus Dei
servitium perfecte agens, ad coelestis praemii plenitudinem
feliciter pervenire valeas; quatenus tibi in
extremo judicio ipse summus paterfamilias cum caeteris
electis dicat: Euge, serve bone et fidelis, quia
super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam.
Intra in gaudium domini tui [(Matth. XXV)]
.
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. De Deo.
pertinens ad Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum.
Ad quam Trinitatem etiam reliqua, quae in
Deo infra sunt posita, vocabula referuntur. Quartum
nomen est Sabaoth, quod vertitur in Latinum, exercituum
sive virtutum. De quo in psalmo ab angelis
dicitur: Quis est iste Rex gloriae, Dominus virtutum? [(Psal. XXIII.)]
Sunt autem in hujusmodi ordinatione
virtutes multae, ut angeli, archangeli, principatus
et potestates, cunctique coelestis militiae ordines:
quorum tamen ille Dominus est, omnes enim
sub ipso sunt ejusque dominatui subjacent. Quintum
nomen est Elion, quod interpretatur in Latinum excelsus,
qui super coelos est, sicut scriptum est de eo: